Latin
G. BRANDS HISTORIE DER REFORMATIE IN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 60
Unproofread scanNot analysed yet
Spasmi igitur in genere dividuntur in convulsiones, &motus convulsivos. Illae sunt vel universales, vel particulares. Universales observantur vel minus frequentes, ut tetanos, opisthotonos &emprostotonos; vel magis frequentes, eaeque vel graviores, vel minus periculosae. Inter illas quaedam infantes infestant, vel statim a nativitate, vel circa dentitionem; quaedam adultos vexant, ut morbus caducus, &epilepsia proprie sic dicta symptomatica, quae diversi observatur esse generis. Est enim 1) febrilis, vel ordinaria in principio &progressu morbi, vel extraordinaria epidemica; 2) pedissequa dolorum, purgationum, haemorrhagiae, vulnerum &ulcerum, repletionis, &c. 3) hysterica; 4) hypochondriaca; 5) scorbutica. Inter minus periculosas convulsiones referuntur subsultus in somno, convulsiones in somno, spasmus flatulentus, &quae haemorrhagias excipiunt. Particulares vero quod attinet, sunt hae strabismus, τρισμὸς, spasmus Cynicus, risus Sardonius, satyriasis, sternutatio &singultus. Motus convulsivi denique sunt vel vehementiores, vel minus vehementes; utrique febriles, hysterici, &c. Cum autem morbus caducus cum sensuum internorum abolitione sit conjunctus, hujus symptomatis occasione, quaedam circa sensorium commune praefari, operae pretium duxit Author. Hoc autem supponit debere 1) esse partem unam, quia motus a duplicibus sensoriis externis in eo velut uniri debent; 2) motus spirituum animalium ab omnibus organis &membris delatos recipere; 3) motus spirituum animalium, ad illud tanquam metam pertingentes, velut terminare; 4) sensuum externorum objecta varia percipere ac dijudicare; 5) motum spirituum animalium versus has vel illas partes determinare. Exque his concludit, nullam cerebri partem solidam dari, cui haec omnia tribui possint; cum autem eadem in mentem cadant, hanc sensorium commune adstruere, nullus dubitat. Tandem non possumus non Compositiones quasdam eyporistas ab Authore, Clarissimo inventas vel correctas, hic. commendare, scilicet, Diascordium novum, Spiritum Cephalicum epilepsiam hypochondriacam tollentem, Spiritum Galbani compositum in spasmo flatulento adhibendum, &Aquam lactis nephriticam Pharmacopoeae Bateanae correctam.