# Acta eruditorum 1705 61

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, M. JOANNIS TRIBBECHOVII, FAC. TH. HALL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/61

M. JOANNIS TRIBBECHOVII, FAC. TH. HALL. & Phil. Jen. Adjuncti Brevia Linguae Pωμαικῆς, seu Graecae Vulgaris Elementa, quibus differentia antiquum inter & recentiorem Graecismum praecipue ostenditur. Praemissa est Dissertatio de Ortu & Natura hujus Linguae: accessit Concio Christi montana Matth. V. VI. VII. Epistola Clarissimi Anastasii, Graeci, & Syllabus vocum usitatiorum. Jenae, apud Jo. Bielckium, 1705, in 8. Plag. 10. Nissertationis, quae etiam Jenae publice ventilata est, summam Eipse titulus monstrat, eam videlicet agere de ortu & natura linguae vulgaris Graecae: quae quidem, si rem ab ovo ordiamur, referenda fuerit ad quintam Graecorum dialectum, κοινὴν, h. e. communem & vulgarem antiquis dictam, teste Jo. Grammatico in suis Τεχνικοῖς. §. I. Alio nomine haec dicitur πεζὴ, quasi pedestris, si quidem illam cum antiqua sermonis elegantia comparaveris. Addi etiam posset synonymum ἀπλὴ φρασις, quo propter simplicem dictionem haud raro insigniri solet. Communiter tamen adpellatur Pυμαικὴ, sicut Graeci post tempora Constantini Pωμαῖοι, & Constantinopolis νία Ρώμη audit. §. II. Jam si quaeratur, num antiqua illa κοινη, qua comoediarum historiarumque scriptores usi sunt, conveniat cum recentiore Graecorum sermone? istam quidem hujus esse fundamentum & velut matrem agnoscendam, sed longe puriorem fuisse cultioremque hodierna, nemo ibit inficias. Causae corruptionis in promtu sunt: Romanorum imperium, unde tot Latinismi, etiam in ipso Novo Testamento; Graecorum scriptorum desidia, qui tam facile barbaras voces, magno numero in Meursi Glossario congestas, admiserunt; inprimis Turcarum tyrannis, litterarum studiis infensa; item frequens commercium cum populis vicinis, maxime Italis. §. III. VI. Caeterum quatenus haec lingua Graeca est, ex quatuor antiquis dialectis conflata deprehenditur, quod ex allatis ibi exemplis patet §. VII. VIII.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
