# Acta eruditorum 1705 68

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOBI LUDOLFI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/68

Accessit Ejusdem Dissertatio de ortu & progressu religionis Christianae in Francia Orientali. Lipsiae, apud Joh. Frid. Gleditsch, 1704. in 8. Plag. 17. Uo clariora & illustriora sunt illorum exempla Principum, qui pacis artibus, & inprimis literarum ac pietatis studio, rem suam atque publicam ornare & amplificare allaborarunt: eo studiosius ex hac Ernesti, Saxoniae Ducis, pietate ac literarum amore omnibus seculis commemorabilis, Vita, ea nobis in his Eruditorum Actis adnotanda existimavimus, quae ad piae eruditionis incrementa, ab optimo Principe cogitata, & felicissimo successu perfecta legimus. Scientes igitur illa praetermittimus, quae de Serenissimi Principis natalibus, majoribus, fratribus, fortitudine ac belli discriminibus, pacis studio, matrimonio auspicatissimo, prole numerosa ac felicissima, de politia prudentissime instituta, aulae sedatissimis moribus, rerum oeconomicarum redituumque dispensatione sapientissima, de munifica ejus liberalitate, omnisque sorditiei aversatione, monetarum cudendarum usu & modo circumspecto & sanctissimo, felicitate in haereditatibus impetrandis singulari, testamento, morbo & obitu beatissimo &c. consignata sunt. E quibus sane veritas eorum, quae Autor de laudibus Ernesti Pii nunquam non depraedicat, luculentissime apparet. Quod autem lit rarum amorem, quem nos jam potissimum spectamus, & promanantem inde ecclesiarum & scholarum, quae ejus seminaria sunt, curam attinet, ipsa Principis Serenissimi indoles prima ejus semina illi instillasse videtur. Quae in felicissimo ingenio, singulari judicii acie, animoque excellentissimarum cogitationum veraeque pietatis capaci, cum aetate ita succreverunt, ut cum se malo fato suo a nonnullis, quibus educatio ejus curae esse debebat, destitutum, & Latini inprimis sermonis non satis gnarum esse, non sine summo dolore intelligeret; animum tamen ingenti omnium disciplinarum desiderio incensum retineret, ipsumque non solum historiarum, politices, matheseos, aliarumque dignarum Principe artium studio, sed suorum etiam institutione, optimorum librorum edendorum, eruditorum adjuvandorum, ecclesiarumque ac scholarum instaurandarum cura, luculentissime testaretur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
