# Acta eruditorum 1705 7

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/7

Ipsum quoque Prevotii textum, ex codicibus manuscriptis emendatum ab ipso plurimum plurimumque suppletum, adhuc magis emendatum ut daret, eum cum caeteris omnibus, quas conquirere licuit, editionibus contulit, & hoc modo plurima sphalmata cum typothetarum, tum ipsius Prevotii, facile sustulit. Postea Catecheses omnes, Epistolamque ad Constantium, cum duobus codicibus manuscriptis, aliquas autem, nempe quartam, sextam, octavam, nonam, decimam, decimam quintam, decimam sextam & decimam octavam, cum tribus diligenter contulit. Parilem in Orationis de occursu & partis Historiae Mystagogicae collatione industriam adhibuit, cumque codices istos omnes cum Prevotii textu comparaverit, religioni sibi duxit, ullam omnino, etiam minutissimam, lectionem praetermittere; quin singulas potius in ima pagina ponendas arbitratus est. Variantibus lectionibus adjunxit annotationes quasdam, quibus id unum efficere allaboravit, ut ritus, mores & fidem primaevae Ecclesiae, ex antiquissimorum Versionem Patrum monumentis explicaret atque confrmaret. demum Grodecii, multum jam ante a Prevotio correctam, plurimis in locis emendatiorem adhuc reddidit; quam tamen si quis omnibus suis numeris perfectam & absolutam optaret, novam prorsus reddendam venire judicat. Ex istis autem, quas diximus, annotationibus nonnulla ut decerpamus, & Lectori benevolo in gustum propinemus, nostrarum merito partium esse existimamus. Sic v. g. pag. 1. observat, quod ii, qui nondum erant baptizati, quales fuerint, quos alloquaur in Catechescon praefatione Cyrillus, φωτιζόμενοι nuncupentur, aliquibus forsan inusitatum videri posse, quandoquidem vocabula φως, φώτισμα, φωτισμὸς & φωτίζω ad baptismum frequenter referantur. At enimvero Θωτίζειν apud veteres non solum significare respondet, illumino lumine Baptismi, sed etiam doceo, per imstuinstitutionem Catecheticam ad Baptismum praeparo. Pag. 4. aqua primaevos Christianos sacri cultus non minimam partem fuisse lectionem sacrarum Literarum, indigitat. P. 6. de Baptismi repetitione ab aliquibus perverso consilio suscepta; ibidemque de rebaptiratis iis, quos Haeretici baptizarint, disserit. De Exorcismis in Baptismo veteris Ecclesiae temporibus observatis p. 7; de Samaritis, p. 8; de Homiliis seu concionibus, post lectionem Evangelii, in coetibus primaevorum Christianorum, à Presbyteris & Episcopo ad populum habitis, p. eadem; de disciplinae arcani vestigiis & apud Ethnicos reperiundis, p.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
