Latin
JOBI LUDOLFI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 70
Unproofread scanNot analysed yet
Georgio Saxoniae Electori dedicato, &anno 1632 edito, sollicite suaserat, ut certus numerus piorum, eruditorum &celeberrimorum Theologiae Dotoctorum, communi Procerum Evangelicorum consensu &publica autoritate aleretur, hisque lautius stipendium &selectissima bibliotheca assignaretur, singulisque singuli studiosi ac eruditi, naturae simul ac gratiae dotibus ornati adderentur, a quibus difficiliora Theologiae capita, selectioresque controversiae, summo studio examinarentur, orationes sacrae ac dissertationes Theologicae frequentes haberentur, sacri etiam codicis, patrum, scholasticorum, historiae ecclesiasticae, conciliorum, decretorum, casuum conscientiae &praxeos ecclesiasticae accuratissima collatio institueretur, rarissimaeque ac utilissimae circa haec observationes communi opera conferrentur. quo instituto ut maxima ecclesiae commoda pollicebatur Ernestus; ita nihil omittebat, quod ad illud promovendum &conficiendum pertineret: quanquam, quae erat eo tempore rerum facies, approbato licet ab omnibus isto consilio, difficultates quaedam orirentur, quae felicem rei successum impedirent. Quod igitur apud alios, per temporum injuriam, perficere non poterat, id saltem in suis terris, salutaribus aliis institutis, obtinere studebat. Constitutis igitur scholarum ordinibus, fidissimisque ac piis magistris praefectis, omnium sibi subditorum liberos inde a quinto anno in scholas duci, nec nisi satis in literis ac pietate profecissent, inde revocari imperavit, eaque re illud obtinuit, ut proverbio vulgo diceretur: rusticos Ernesto subjectos nobilibus pagorum alienae ditionis esse doctiores. Nobilibus certe, ipsi ministrantibus, literarum studia prae omnibus commendabat, ipsisque inculcari sedulo curabat: quod Seckendorfsii, Herberstenii aliique generosissimi viri, Enesti auspiciis, artibus ac literis bonis imbuti, abunde declarant. Ipseque adeo nobilibus haud eruditis, locum in aula sua vix concedendum putabat. Omnis autem ordinis ac generis studiosos, qui suae industriae specimina ac testimonia habebant, largissimis stipendiis ac magnificis juvabat. Adhaec Princeps optimus curabat, ut a viris doctissimis libri componerentur, quorum auxilio felicius juventus proficeret, errores facilius evaderet, &tum pietatis, tum Latinitatis, Grammaticae, Logicae, Physicae principia genuina caperet. Quorsum inprimis etiam Historia Ecclesiastica Gothana, Boecleri, Seckendorffii &Artopaei studio concinnata, omnibusque eruditis maximi aestimata, referenda est. Quin ipsa immortalia opera, Historia Lutheranismi a Seckendorffio, &Belli Smalcaldici Expositio ab Hordledero conscripta, Bibl.