# Acta eruditorum 1705 71

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOBI LUDOLFI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/71

a item Vinariensia & Concordantiae Biblicae, Enesti auspiciis, mandatis, & subsidiis, autoribus ipsis id fatentibus, una cum multis aliis, quae Autor p. 75 enumerat, originem suam debent. Quam providus autem de libris in communes usus parandis erat, tam severus etiam suis, inprimis pastoribus, illorum legendorum autorem & concitatorem fuisse accepimus. Quo illud inprimis pertinet, quod Autor p. 76 & 77 recenset. Quae quidem omnia, cum multis aliis, qui nobiscum expendent paulo penitius, ii tanti Principis pietatem, amoremque piae eruditionis omni aevo commemorabilem, merito nobiscum venerabuntur, pluresque tales literarum statores ac principes eruditis indulgentes, bono literarum publico ut nascantur, optabunt. De Appendice, seu Dissertatione de ortu & progressu religionis Christianae in Francia Orientali, cum jam plures ante annos in illustri Academia Jenensi publicae ventilationi fuerit exposita, & nunc solum recusa, non est ut plura dicamus. Herrn Hanns Aßmans / Freyherrn von AbschatzPoetische Ubersetzungen und Gedichte. sive JOANNIS ASMANNI L. B. ABSCHATZII Metaphrases & Opera Poetica. Lipsiae & Vratislaviae, apud Christ. Bauchium, 1704. 8. Constat Alphab. 2. Agnis illis in Poesi Germanica Heroibus, quos Silesia progeMnuit, suo merito Vir Illustris annumerandus est, Dn. Jo. Armannus Liber Baro Abschatzius, Virwicum, Lederosii, Petschendorsii, Superioris Berschdorsis & inferioris Gelschavii Toparcha, in Lignicensi Ducatu, dum viveret, Provincialis Syndicus, atque in publicis Silesiae Conventibus ordinarius Adsessor, Vir multiplici meritorum ac eruditionis gloria celebris, Lignicii d. 22 Aprilis anni 1699 fatis functus, & cum Generosissima Conjuge, biduo post mariti obitum, placida morte vivis exemta, eodem quietorio in Aede apud Lignicenses Petro-Paulina tumulatus. Quanta Baronis laudatissimi inter suos celebritas, quantus natalium splendor, quanta apud Augustissimum Imperatorem LEOPOLDUM gratia, quanta apud summos Silesiorum Principes atque Ordines existimatio fuerit, ipsi ex Silesiis cives cordati, & literarum cultura clarissimi, optime norunt, quorum praeconiis in exterorum gratiam istud adjicimus, Virum tantae dignationis, inter continuam curarum molem, & itinera pro salute Ducatus ac Reipublicae Silesiorum universae suscepta, Apollini tamen & Gratiis litasse, & quae nunc publicata sunt, carmina praelo parata haeredibus reliquisse. Haec vero nunc ipsi ex voluntate optimi Parentis in lucem exposuerunt, Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
