# Acta eruditorum 1705 80

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, OMHPOS EBPAIOZ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/80

Porro genealogiam Ulyssis & cognationem exhibet ex eodem loco Homeri, lib. 19. v. 179 seqq. Ibi enim iuniorem aliquem Ulyssem enarrare majores suos, quorum singula nomina sint Hebraica. Μίνως enim Nostro est Abrahamus, a PND Mea, centum, centenus, & 177 Nous, germinare, quasi dicatur germinans etiam centenos annos natus. Fuisse autem Abrahamum natum centum annos, quum ei nasceretur Isaak. Gen. 21, 5. Convenire id etiam Semo. Minos Homero Rex novenus, aetate vel generatione. Abrahamus autem non verbis, sed re, nonus generatione in posteritate Semi, filii Noachi Gen. c. XI, pater celsus & habitus uti princeps Dei, Gen. 23. 6. Atrides Homeri est Lotus, cum suis domesticis, Hebr. latens, absconditus. Alio nomine Pαδάμανθυς, Hebr. soporatus, & sic tamen se extendens, & floridus. Ilium Homeri est Hebr. 1– Eil, VN Elon, planities, locus campestris, spatiosus. Trojam Hebr. esse Qu Theroui, clamorem, vociferationem. Nimirum Abrahamum & Lotum abeuntes ex Ure Chaldaeorum, venisse Carras sive Charan, deinde accepisse sedem planitiem Jordanis, ac Lotum quidem extendisse tentoria usque ad Sodomam. Cumque haec una ex urbibus planitiei, propter flagitia clamantia versus coelum, igne coelesti deleta esset, Lotus occultavit se in spelunca, ubi vino somnoque sepultus factus est pater duorum filiorum, unde infinita multitudo hominum. Hinc Lotus Homero alio nomine Ποσειδαων, potens sui generis auctor. Minois filius Deucalion. quasi Hebr. destinatus in holocaustum, verum ex isto periculo creptus. Hunc esse filium Abrahami, Isaacum. Alio nomine Telemachum, quasi agnum mactatum vel percussum, vulneratum. Filius alter Abrahami ex pellice, Ismael, dicitur fuisse Castor, Hebr. Casat, sagittarius, arcitenens. Gen. 21. 20. Porro Ulyssis frater major natu Homero, Iδομενεὺς, ab Edom, rufus Esavus. Et hunc similiter vocari hic Telemachum a vbn) unde vi thola, ruber, coccineus, & vnDMachas, perfregit, ut sit ille qui matris vulvam perfregit. Ludere enim Homerum nominibus, pro natura personarum. Quin imo Lotum ipsum venire sub persona Ulyssis etiam, & Abrahamum, Isaacum, Jacobum, item Mosen, at quemque suo ordine ac tempore. Fusius autem ea, quae diximus, aliaque recensentur in sequentibus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
