# Acta eruditorum 1705 87

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/87

Caes. F. de re Nummaria antiquorum dissertatio, liber postumus. Ex Bibliotheca Academiae Lugd. Bat. p. 1493. Willebrordi Snellii R. F. de re Nummaria, liber singularis, p. 1549. Caroli Patini de Numis mate antiquo Augusti, & Platonis epistola, p. 1589. Sebastiani Faeschii de Numo Pylaemenis Evergetae, Regis Paphlagonia epistola, pag. 1601. In praefatione pro more adnotat loca, vel perperam citata, vel non satis intellecta, hocque adeo nomine varia doctrinae & antiquitatis capita illustrat, & de Graeciae monimentis optime meretur. Inter alia ista Philonis de plantatione Noae verba: προσφέσειν τοῖς οἰνοχοουμένοις κελέύοντες, quae a Freinshemio de Calidae Potu cap. I. §. 1 citantur, explicat, affirmatque, προσφέρειν τοῖς οἰνοχοουμένοις dici convivas, qui os & labia componant ad ea, quae infusa sunt, haurienda, atque adeo admoveant vel calici vel patinae, ut inde gustent, ac vescantur. Hinc conficit, Jo. Freinshemium minus idoneam interpretandi rationem secutum esse, quando οἰνοχοουμένους pincernas convertit. Quod ad Laurentii schediasma de Medicis ac Balneis antiquorum attinet, monet verba de Antonio Musa, quae exhibentur col. 625, non esse Dionysii Halicarnassei, sed Eadem scribendi leDionis Cassii Coccejani ex libro LIII, pag. 517. vitate factum esse, ut in schediasmate de Re Vestiaria col. 944. loco Justini de Lysimacho & leone praescripserit Suetonium. Eodem errore ductus est Jo. Bapt. Casalius de Insignibus, Anulis, Fibulis, qui col. 898 Hirtii verbis de Scipione Africano agi putat, cum intelligatur socer Pompeli. Non minus in Pighi Themide coln5a prave legitur: verum D. Lactantius Uranum Latine Caelestum interpretatur; quum respiciat ad verba capitis XI lib. I de fasa religione: Jupiter in eo loco suspexit in coelum, quod nominatur Ουρανές. Id vero admodum juvenile videtur, quod Ludovicus Demontiosius de Sculptura col. 784 pronunciavit, Bruto nempe, qui Reges expulit, statuam positam non fuisse. Aliter enim Suetonium in Jul. cap. 80 tradidisse, his usum verbis: Subscripsere Non minus rejicit, quidam L. Bruti statuae, utinam viveres! quae paulo ante citatus Pighius col. 168 scribit: Itaque Veneri sacer pecten est, quem idcirco Cythenacum appellat Naso Poeta de Salmaci canens: Saepe Cytheriaco deducit pectine crines; quum in loco illo jamdudum ediderint Cytoriaco, & nimis esset confusum, ut quod Themidi proprium symbolum datum fuit, tamen diceretur Venerium. Imo vero rem sponte loqui, & Cytorum montem rasile buxum suum pectinibus faciendis approbavisse etiam per ipsos Poetas.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
