# Acta eruditorum 1705 91

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, COLLATIO CUM THEISTA, CONCERNENS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/91

COLLATIO CUM THEISTA, CONCERNENS doctrinam de Animorum Immortalitate. Pars V. Autore GULIELMO NICHOLLS, S. Theolog. Doct. Londini, apud Thomam Bennet, 1703, in 8. plagg. 18. DUtabat Vir Clarissimus, postquam quatuor voluminibus in Actis nostris A. XCVI p. 537, XCVII p. 367, Supplem. T. II. p. 273, & A.DCC p. 325 non negligenter recensitis, Religionis revelatae fundamenta adversus profanos homines defendisset, vacationem sibi haud immerito ab ejus generis labore deberi, cum editis posterioribus de animorum immortalitate cogitationibus, nescio quis (Estibium enim Psychaletham appellat ipse) denuo zelum ejus provocaret. Ejus itaque cavillationibus Dialogo, quem hic instituit, satisfaciendum sibi esse putavit, quo Estibium ipsis verbis paulo ante nominati libri suam, Credentium vero & Philologum veritatis causam agentes, nobis sistit. Initium facit huic disputationi a confutatione persuasionis Estibii, quasi periculo careat hic error suus, si error sit, de animis una cum corpore extinguendis, quandoquidem restituenda corpora animata in extrema die esse concedat, & explodendis illis, quas Estibius allegavit, creditae a plerisque mortalium immortalitatis causis, quas educationem, & emolumenta, quibus sacrorum inhient antistites, ille esse existimaverat. Inde ad ipsa argumenta progreditur: quorum primum Estibius desumserat a dissensu Philosophorum circa spiritualem & immortalem animorum naturam, qui cum nihil nos doceant de animo certi, hoc visum exploratissimum primo fuerat Estibio, animum accidens esse, non substantiam, & quidem nihil aliud quam motum in materia seminali cum sensu conjunctum. Quem conceptum tamen NOster vel hoc uno absurditatis revinci putat, quod hac ratione Adamum tantundem vitae & motus habuisse necesse sit, quam omnes una mortales, quandoquidem ab eo ceteri omnes fuerint derivati, nihil vero plus, quam ipsum habeat, motus cum altero possit communicare. Quin & motum cum sensatione concipere sibi non minus difficile videri quam viridem motum concipere vel amarum. Inde definitionem animae ab Estibio allatam, quod sit afflatus, materiae in creatione Divinitus infusus, examinat, & ex ipsa narratione Mosis, ad quam respicere illa videtur, probat, distinctam toto genere animam a materia esse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
