Latin
NOVA LITERARIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 96
Unproofread scanNot analysed yet
NOVA LITERARIA. VIdimus non ita pridem articulum novi Operis, quo, ut in his Actis libri nuper editi recensentur, ita in vicina Academia Jenensi librorum veterum selectissimi protrahentur in lucem, &ex iis Excerpta luculenta exhibebuntur. Bibliothecae Antiquae nomen praeferet, &per mensium intervalla publicabitur; quemadmodum jam primum illius segmentum mense hujus anni Januario publici juris factum fuit. Specimen rei a Paulo Colomesio in Bibliothecae Selecta dudum fuisse editum, in Actis nostris A. 1684. p. 313 sqq. memoratum a nobis meminimus. Neque ignoramus, simile quid anno 1702 tentatum fuisse Parissis, mense illius anni Julio publicari coepto &post continuato libello: Essais de Litterature pour la Connoissance des Livres; qui &Hagae Comitum, sed additis subinde Viri docti alterius censuris, recusus est. Verum cum post mensem Julium anni 1703, nihil ad nos illius opusculi pervenerit, parum abest, ut abruptum illud, quod tot aliis hujus generis scriptis accidit, arbitremur, eoque magis calcar addamus Doctissimis Bibliothecae illius Antiquae Collectoribus, ut institutum saluberrimum strenue prosequantur. Qua occasione non dubitamus quoque celeberrimae Academiae de novo incremento gratulari, quod cognovimus, non solum Historiarum Professionem, postquam per aliquot annos vacasset, tandem Eruditissimo ac Diligentissimo Viro, Burchardo Gorthelff Struvio, τοῦ πανυ Georgii Adami Filio, demandatam, sed inprimis quoque Reverendae Facultati Theologicae meliorem nunc lucem affulgere, cui ornandae deinceps Viri magnis in Rempublicam Literariam meritis Clarissimi, Michael Fortschius, &Johannes Franciscus Buddeus hic ex Fridericiana, ille ex Tubingensi Academia evocati, studium suum operamque impendent. Inter libros ex his regionibus expectandos, elegantiorum literarum cupidis Clarissimi Viri, Wilhelmi Ernesti Tenzelii, Saxonia, ut vocat, Numismatica, seu Nummophylacium Numismatum Mnemonicorum &Iconicorum, a Serenissimis Electoribus Ducibusque Saxoniae cudi jussorum, indicari praecipue meretur; cujus partem primam, quae a Duce Alberto, Albertinae lineae Conditore incipiet, &in Electore Augusto desinet, proximis nundinis Lipsiensibus certo nobis pollicemur. Hanc quo ordine excepturae sint partes aliae septem, peculiari programmate ipse Auctor celeberrimus exposuit, quod apud Philippum Wilhelmum Stockium Bibliopolam nostratem prostat. N. III. ACTA