Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 98
Unproofread scanNot analysed yet
Nec unquam se intermisisse testatur linguarum Orientalium studia, dum verbi fungeretur ministerio, ac si id unum agere libuisset, hodie inter linguae Hebraeae peritissimos se censen potuisse, nullus dubitat; sed remoram sibi injecisse causatur horridum Talmud, quo viderit tot futilia contineri, &quae ad bonam mentem nihil saepe proficiant. Nihilo secius necesse tandem fuisse asserit, ut Philologicis mentem magis, quam ante, appelleret. Postulasse etenim Juventutem Academicam Collegia ad Cunaeum &Goodwinum, unde enatae sint ad Majemonidis quendam tractatum observationes, quae orbi erudito haud displicuerint. Hinc ad Cunaeum nonnulla notare se constituisse, quorum specimina disputationibus quibusdam ediderit. Rogatus vero, ut quae haberet ampliora, luci publicae exponeret, mutato consilio Rempublicam Hebraeorum describere gestiit in praesenti opere, de quo istam spem concipit, fore ut intelligat Lector, nullum extare volumen, quo tanta amplitudine Sacra &Politica Hebraeorum Respublica depicta, aut Philologiae Sacrae synopsis tradita fuerit. Ut igitur de tam illustri opere judicium ferre liceat &iis, quibus ejus videndi aut perlustrandi copia nondum hucusque facta est, illius faciem paucis dare adumbratam juvabit. Et libris quidem istud absolvitur duodecim, quorum primus de Gentis Hebraeorum sacerrima antiquitate agit, &a nomine exorsus, cur eadem Hebraeorum, Israelis, Judaeorum appellatione gaudeat? disquirit. Prosapiam deinde Patriarcharum ab Adamo usque ad diluvium illustrat, atque inter alia ad Sethum delatus, de ejus columnis disserit. Prot-Evangelium de Semine mulieris curatius attendi jubet, idque adversus varias detorsiones vindicat, ac Messiam &salutem per ipsum consequendam istud promittere, ostendit. De diluvio, de Filiis Dei, &imprimis de Gigantibus, varia in medium affert, ac diluvium hoc fuisse universale, probat. Historiam hinc Noachi &posterorum, ad turris usque Babylonicae aeram persequitur, deque ipsa turri Babylonica &linguarum confusione dispicit; istud vero, quod Judaei comminiscantur de LXX linguis, ex confusione Babelica ortis, &distributis per LXX nationes, fabulis accenset; statimque ad dispersionem gentium, &originem nationum ex tribus Noachi filiis, contemplandam se confert in sancta vero ex Noacho progenie, ad Abrahami usque aetatem se extendente, desinit.