# Acta eruditorum 1705 99

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/99

Heic notamus ex aliis, quae de Cainane affert. Cainan nimirum verus ipsi ante diluvium est filius Enoschi, at falsus filius Arphaxadi, licet habeatur in Genealogia Christi apud Lucam. De eo autem dum Viri eruditi disputent, observari vult, Mosen, quando bis genealogiam Patriarcharum mox a diluvio texat, Cainanem praetermittere, idem fieri ab autore Chronicorum sero tempore post captivitatem Babylonicam, imo vero ibi Cainanem suum non interposuisse incautos & sui oblitos textus divini corruptores. In omnibus porro exemplaribus Graecis Cainanem non haberi, sed tantum in versione LXX virali, quae multas passa corruptelas fuerit. Hinc τὸν Καῖνὰν forte in Luca primitus non fuisse, sed insertum esse deinde ab illis, qui versionem LXX Interpretum, ceu Prophetico Spiritu adornatam, ignari codicis Hebraei, nimium venerati fuerint, Secundus liber de origine gentis Hebraeorum ex Abrahamo. Isaaco & Jacobo agit, & usque ad illius statum in Aegypto sermonis telam pertexit. Postquam igitur de Abrahamo & ejus vocatione ex Ure Chaldaeorum verba fecit, de Melchizedeko adversus P. Cunaeum, fuisse hunc ipsum Dei Filium asserentem, late disputat. Circa foedus Dei cum Abrahamo paulisper detinetur, ast diutius tamen haeret in circumcisione sacraque illius origine. Reliquam libri partem conficiunt Ismael & Ismaelitae, Sarae mors, Isaaci vita, Esavi item & Jacobi historia, duodecim quoque Jacobi filii, gentis Hebraeae Patriarchae. Varium gentis Hebraeorum apud Aegyptios statum dum Libro tertio Autor sub considerationem paulo penitiorem revocare aggreditur, post prolixam satis Dissertationem praeliminarem de fictitiis Aegyptiorum Dynastiis, de Aegypto primum ipsa, & mox de ejus incolis horumque negotiis quaedam promit. Uti vero studium sapientiae apud Aegyptios extollit, sic eorum vicissim superstitionem atque idololatriam taxat, & in causam odii Aegyptiorum in pastores ovium inquirit. Notatu digniora circa Josephi praefecturam in Aegypto ubi excussit, & hunc Gentilibus minime ignotum fuisse demonstravit, Hebraeorum in Aegypto sedes, negotia, victum, sacra commemorat, suppeditatisque de Jacobi testamento & XII Patriarcharum morte observationibus, ad statum & regimen Hebraeorum Politicum in Aegypto pergit, non omissis insuper eorum conjugiis, incrementis atque moribus. Afflictum de caetero eorum in ista regione statum, quidquid videatur aliis, ultra CCXV annos haud durasse, innuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
