Latin
ii
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 ii
Unproofread scanNot analysed yet
exornanda, jam olim plures industriam sat accuratam impenderunt, &Catecheses imprimis ejus emendate sistendas sibi elegerunt. Praeterquam enim, quod easdem Viennae anno 1560 editas fuisse, Catalogus Graecorum codicum Bibliothecae Augustanae memorat, circa idem fero tempus Jacobus quidam Ilchanski, Archi-Episcopus Gnesnensis, Regnique Poloniae Primas, Catecheseon ex Macedonia nactus exemplar, Slavorum idiomate conscriptum, eas in linguam Polonicam transtulit. Paulo vero post Johannes Grodecius, Decanus Glogoviensis, ex Graeco codice, quem cum eo communicaverat Cardinalis Hosius, omnes Catecheses tam illuminatorum, quam mystagogicas, in Latinum sermonem vertit, &A. 1564 ex typographeo Christophori Plantini Antverpiae edidit, praemissa de Cyrilli vita &scriptis Dissertatiuncula.