# Acta eruditorum 1705 iv

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/iv

Macarium, Maximumque ipsius in Episcopatu Hierosolymitano antecessores facit, quorum ille Diaconum, iste vero Presbyterum eum constituerit. Catechistae etiam munus postremis maxime temporibus in Ecclesia Hierosolymitana eum exercuisse, & singulis fere diebus, per totum Quadragesimae intervallum, praecipua fidei capita catechumenis, ad feMortuo stum Paschatos baptizandis, luculenter exposuisse refert. Maximo, vel ut aliqui referant, in exilium pulso, in sedem Hierosolymitanam Cyrillum successisse dicit, favore & auxilio Acacii Caesareae, & Patrophili Scythopoleos Episcoporum, qui Arianorum sectae faverint, praecipue adjutum, hac quidem cum conditione, ut repudiato Presbyteratus honore, quo ornatus a Maximo fuerat, Diaconi loco & gradu aliquantisper in Ecclesia contentus viveret; id quod Hieronymum affirmare notat Noster, qui tamen ei hac in parte adstipulari minus sustinet, quandoquidem Patres secundae Synodi generalis Constantinopolitanae, in Epistola ad Damasum, Cyrillum rite & canonice ab Episcopis provinciae ordinatum declarent, & ab Arianorum factione adeo abhorruisse testentur, ut plurima, dum fidem orthodoxam tueretur, mala variis in locis ab iis perpessus fuerit. Interim cum Acacio amicissime eum vixisse, non negat. Ast rebus Ecclesiae Hierosolymitanae per duos tresve annos summa cum laude curatis, lis ipsi gravissima cum eodem de jure metropolitico Ecclesiae Caesariensis intercessit, Cyrillo Primatum provinciae Palaestinae Ecclesiae Hierosolymitanae vindicare satagente, quippe quam omnium Ecclesiarum Matrem a Christo ipso institutam, ab Apostolis fundatam, ab omnibus omnium temporum Christianis maximo honore semper habitam fuisse, jactitabat. Ex hac Acacium inter & Cyrillum simultate, dissidii semina late per Ecclesiam Orientalem sparsa fuere, dum Episcopi, qui idem cum Arianis sentiebant, se Acacio junxerunt saniorem vero fidem profitentes a Cyrilli stetere partibus. Verum Acacius Cyrillum, aequale jus sibi suaeque Ecclesiae vindicantem, diutius ferre haud valens, congregatis Palaestinae Episcopis, eum ab Episcopatu deposuit, multisque criminum objectionibus ab adversariis oneratum urbe expulit. Hierosolymis ergo Cyrillus profugus Antiochiam pervenit, & cum hanc Ecclesiam Episcopo orbatam invenisset, Tarsum ire perrexit, ibique cum Silvano Episcopo diutius commoratus est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
