Latin
JOANNES TOLANDUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Autor, quod eo periculosioris aleae erat, quo magis illarum castitatem leges circumscribebant. Pontifices arbitri &exactores constituti erant; Summi Pontificis solius erat, ad mortem ream condemnare; qui quamvis in concilio primas teneret, nihil tamen nisi convocato solenniter Collegio decernere poterat. Ex Numae instituto Vestalis leges transgressa virgis usque ad mortem caedebatur; incesta lapidibus obruebatur. Festus morte quidem mulctatas Vestales esse, speciem tamen supplicii non memorat, legemque ea de re latam, cum in atrio Templi libertatis fixa esset, cum multis aliis legibus incendio consuintam esse, confirmat. P. 159 Senecae locum, quo Vestalem de saxo dejectam esse refert, adducit Cl. Autor, magisque Declamatoris figmentum, quam veram esse legem interpretatur. Quarto Capite ostendit, quomodo sensim sensimque Vestalium autoritas imminuta fuerit, &sub Theodosio M. penitus exspiraverit, qua in re Lipsius, uti in plerisque aliis, Nostro suffragatur. Subectus de Luxu Romanarum foeminarum Tractatus eo magis ad lectorum gustum erit, quo magis jucunditate hoc argumentum se commendat. Duabus Partibus illam materiam absolvit, quarum priore de capitis ornamentis, de pectine, de capillis, de calamistris, quibus eos intorquebant, de capillorum albedine, de arte, qua nigros infucabant, de fuco vultui illinendo, de dentium elegantia, de oculorum pulchritudine uberius disserit; posteriore de habitus vestiumque indole commentatur. Tandem brevem Dissertationem de origine libertatis, qua militibus Romanis licebat, triumphantibus Satyras occinere, coronidis loco annectit.