Latin
LEXICONIBIBLICUMUNIVERSADES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 10
Unproofread scanNot analysed yet
Et prosecto vel ex superficiaria inspectione patet, Autorem doctissimum, ut diffusa gaudet lectione &judicio pollet acerrimo, muneri, quod ornare instituit, egregie satisfecisse, qui eo ipso ingentem ab omnibus qui in perscrutando scriptorum sacrorum sensu occupantur, promeritus gratiam. Nam quae diuturno &indefesso labore ex monumentis praestantissimorum Virorum &antiquae &recentioris aetatis obsecraverat annotaveratque, his concinus congella, &pratione perpolita videmus enarrari. Sed ista malumus a lectoribus curiosis ex ipsa libri utilissimi evolutione frequentiori cognosci Prodiit nunc Tomus primus; sed spem facit Autor eruditissimus, fore, ut intra annum, quae reliqua sunt, pari industria elaborata subsequantur. Cui instituto perficiendo ut divinum Numen vitam viresque illi elargiatur sufficientes, ex animo vovemus.