# Acta eruditorum 1729 10

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LEXICONIBIBLICUMUNIVERSADES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/10

Et prosecto vel ex superficiaria inspectione patet, Autorem doctissimum, ut diffusa gaudet lectione & judicio pollet acerrimo, muneri, quod ornare instituit, egregie satisfecisse, qui eo ipso ingentem ab omnibus qui in perscrutando scriptorum sacrorum sensu occupantur, promeritus gratiam. Nam quae diuturno & indefesso labore ex monumentis praestantissimorum Virorum & antiquae & recentioris aetatis obsecraverat annotaveratque, his concinus congella, & pratione perpolita videmus enarrari. Sed ista malumus a lectoribus curiosis ex ipsa libri utilissimi evolutione frequentiori cognosci Prodiit nunc Tomus primus; sed spem facit Autor eruditissimus, fore, ut intra annum, quae reliqua sunt, pari industria elaborata subsequantur. Cui instituto perficiendo ut divinum Numen vitam viresque illi elargiatur sufficientes, ex animo vovemus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
