# Acta eruditorum 1729 101

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, COLLECTIO GENUINORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/101

COLLECTIO GENUINORUM MONUMENtorum Veteris & Novi Testamenti, in Anglicam linguam versa a GUILIELMO WHISTONO, M. A. olim Professore Mathemat. in Academia Cantabrig. Londini, apud Autorem & Typographos Londin. 1727. 8. Alph. i pl. 9. CAS. Scripturae dignitas est, ut laudi omnino sit eruditis, quicEquid pro vindicando vel minimo ejus apice promunt. Nes laude sua defraudandi sunt, qui in eruendis libris apocryphis, quos proximo a canonicis scriptis loco antiqua ecclesia jam venerata est, studium suum collocant, modo ne justo majus illis pretium statuant, quodque revelatis a Deo libris sit praejudicio. Merito itaque applausu hic Doctiss. Ibistone labor excipiendus foret, si vetustis ecclesiae Christianae monumentis, quae collecta hic sistimus, non majorem quandoque auctoritatem tribueret, quani S. Scripturae majestas ferre videtur. Non improbamus adeo, illum, authentica esse haec scripta, & ab iis, quorum prae se ferunt nomina, elaborata, asserere, quae tanquam supposititia ac spuria ab aliis pridem explosa fuerunt, cùm problemata haec sint examine eruditorum digna, neque impium sit, argumenta, quibus autores ejusmodi librorum negantur, sollicita cura excatere.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
