Latin
CAMILLI EUCHERII DE QUINTIIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
*TOn erat, quod tot suspicionibus animum excruciaret suum, tantaque solicitudine sibi Cl. Autor a Lectoribus timeret, quos in praefatione huic operi praemissa tantum non omnes caperata fronte, uncis naribus, nescio quid mali in se machinari, sua tantum probare, cetera fastidire atque contemnere, &grave sibi bellum facturos esse, quadam propemodum divinatione assequitur; qua si ipsum deceptum esse dixerimus, nos deceptos esse forte non credet. Neque enim haec omnia prohibebunt, quo minus ipsum in utraque Phoebi arte egregie profecisse, &hoc ingenii &doctrinae monimento bene de patria &literis meritum esse, profiteamur. Cujus si multi exemplum sequerentur, posse, intelligi, non tam effoetam esse hanc nostram aetatem, ut posteritatis judicium debeat timere. Inarimes balnea argumentum laboris selegit, ut cognoscatur, ipsum pietatis imprimis rationem habuisse, non immemorem beneficii ex illis fontibus accepti, quibus, cum nervorum imbecillitate manus ejus antea laborassent, morbi insultationes profligavit, affectamque valetudinem mirifice confirmavit: in qua re imitatus est M. Tullium, qui cum orationis praecepta ab A. Licinio Archia accepisset, hac ipsum imprimis virtute defendendum collaudandumque existimavit. Nihil omisit, quod ad significationem affectus gratique animi possit pertinere. Idque rectius se facturum credidit, si sontium, aquarumque virtutem, cujus ipse in se cepit experimentum, artisque salutaris praecepta, carmine heroico, ipsius Lucretij exemplo, complecteretur: cujus vestigia subinde pressit cum cura; interdum etiam, cum in alia dilabitur, ad Virgilii gravitatem, non invita Minerva, adspiravit, atque ubi in imagines rerum exprimendas, metamorphosesque incidit, non raro Ovidii facilitatem &nativum flumen assecutus est. Credidit enim jucundum lectoribus fore, si artis ipsius fastidia &difficultatem ingenii coloribus, poctippeticisque delitiis emolliret. Fontium plerorumque origines &virtutes e poeticis fabulis &transfigurationibus derivat, qua arte imprimis valet, atque proxime ad antiquorum gatum vivacitatem &elegantiam accedit. Numerorum ratio artisque Medicae praecepta ipsi novarum subinde vocum fabricandarum neces sitatem imposuere, qua libertate tamen moderatius usus est, &obtemperavit Poetae in Arte poet. v. 41 praecipienti: Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit junctara novum, si forte necesse est, Indiciis monstrare recentibus abdita rerum. Et nova, fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadant, parce detorta. E Graecorum enim lingua plurima in Latinam transtulit, &hujus