# Acta eruditorum 1729 111

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, CAMILLI EUCHERII DE QUINTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/111

In haec tria genera enim omnes virtutes insulae salutares dispescit, thermasque a balneis ita sejungit, ut illarum nomine ipsi sola hypocausta, seu sudatoria, arte naturave calentia, veneant. Balneorum Thermarumque origines toto Libro Il ex Antiquitatibus repetit, omnesque omnium fere gentium lymphas salutares eleganti carmine describit. Inventionis laudem modo Nymphis, quae Paliadis jussu Herculi laboribus exantlatis fatigato calidam paraverint, modo ipsi Herculi, qui clava lacum Cyminum elicuerit, tribuit: prima apud Siculos balnea extitisse, ex illorum antiquissimis vestigiis colligit, plurimos fontes ad Deos referri autores, Saturno Aquas Cutilias, Veronenses Cybelae, Clusinas Aesculapio, alias aliis deberi docet, & thermas in naturales & artificiales distinguit. Libro III Aquarum Inarimensium, quas laudat, colorem, odorem, saporem, caloremque commendat, harumque virtutum causas inquirit, & modo Typhoeum fulmine actum vulnus ibi lavisse, & aquas infecisse, Poetarum more comminiscitur, modo Quσικῶς coloris, odoris, saporisque causam, ex chalconto, nitro, bitumine, gleba Armenia, Cadmea, ochra, pyrite, magnete, sale, aliisque metallis, quorum ibi copia sit, invicem mixtis repetit: de calore vero copiosissime disserit, atque a Thermophilo, illum ex radiis solaribus, qui visceribus terrae confirmentur, deducente, a Chrysippo, qui causam ex clauso antris aethereo calore quaerit, a Mileo, qui illum vaporibus & spiritui calorifero tribuit; a Democrito, qui à cineribus & calce intra terras clausis aquas calefieri credit, denique ab Epicuro, Cartesio, omnibusque recentioribus longissime discedit. Joannem Gratianum, Bergomensem, cujus sententiam ex libro ejus de Therinis Patavinis in Actis no stris stris A. 1702p. 1 retulimus, aliosque, qui a particulis salium heferogeneis calorem excitari putant, vaniloquos appellat, extremo etiam Illustrem Joan. Gothofridum de Berger, qui in commentatione de Thermis Carolinis, a nobis in Actis A. 1769 p. 457 commemorata, a particulis Pyrites solutis calorem derivat, omnino non probat, quia Phoebus ipse, calorem ex igne subterraneo oriri, dictitat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
