Latin
113.1 to 113.4
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 113.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sine dubio, pro suo in has literas amore, haec cum voluptate leget Illustris Bergerus noster, cum intelliget, rem tanti momenti ab illis perquiri, qui proximi sunt iis locis quibus hujus generis experimenta commodissime exquiri possint: sed dolebit, non ipsum tractatum suum a Cl. Quintio lectum fuisse, quod in eo ad omnia responsum videri poterat, quae ab Empedocle, Aristotele, Agricola, Caesalpino, Solinandro, Baccio, Fallopio, Kirchero, &pluribus aliis, pro igne subterraneo disseruntur. Ex ipsis etiam Neapolitanis duumviri praestantissimi, Leonardus à Capua &Th. Cornel. Consentinus, in eodem tractatu ejusdem sententia contra Empedoclem opinionem desensores laudantur, quos tanto pluris quis faciendos putaverit, quanto &clariores sunt physica scientia, &majorem facultatem cupiditatemque habuerunt, haec naturae arcana in locis vicinis explorandi. Hoc igitur jucundius erit Bergero nostro, novas solidasque rationes cognoscere, quibus melius edoceri possit, quo cupidius idem jamdudum optavit exquisitiorem rei pervestigationem, praesertim cum haec quam proposuit ipse, sententia multis adhuc doctissimisque viris, in diversis Europae partibus, placuerit, sepositis ignis subterranei, aliisque opinionibus, quae antehac acceptae erant, multis etiam nostrorum temporum studiis celebrabantur. Optandum imprimis erat, ut Grimaldus aliquis, quem merito Italia in ornamentis uis numerat, quid hic sentiat, ipsi exponat, experimentis &raionibus Bergerianis imprimis ad disquisitionem vocatis. Sic enim solidi aliquid exspectari poterat. Libro IV potestates virtutesque lympharum, thermarum, arenarumque exponit, illasque pedum, ossium, viscerumque dolori, &putredini, pituitae, atrophiae, cachexiae, tympanitidi, hyposarcae, si tempestive adhibeantur, ulceribus, strumae, dysenteriae aliisque mederi testatur; vimque illis ad vulnera corporis sananda singularem tribuit. Lepidam de Simeone Capycio, Patric. Neapolit. historiam refert, qui in pugna quadam, in ipsa Aenaria insula, let: ale vulnus, ubi prima costarum ossi jugulari connectitur, accepisset, cum mucro gladii palmo in longum protensus, &digitis latus duobus, haeserit medius inter octavam nonamque constarum, lympharum ope restitutus est; &deinde, cum post annum &septemdecim dies, propter ferrum ibi haerens, vulnus recruduisset, prid. Non. April. 1581, aquae parvi gurgitis remedio effecerit, ut ferrum extrahi posset, ipse integer &incolumis viveret. Haec &alia multa copiose ornateque enarrat, tenipus brumale huic curationi aptissimum esse docens.