Latin
JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 114-3
Unproofread scanNot analysed yet
JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII. Aulae Regiae Pruss. &in Ill. Viadrana Pand. &Phil. Rat. &Mor. Prof. P. Ord. Elementa Philosophiae Rationalis &Moralis ex Principiis admodum evidentibus justo ordine adornata. Accessere Historia Philosophica &Index locupletissimus. Francof. ad Viadrum, impensis Jo. Godofr. Conradi, 1728. 8. Alph. 1 pl. 43. PRaeter opinionem accidit, ut a Juris prodentiae studio ad priastinos amores, Philosophiam aliis tradendam, revocatus sit Excellentissimus Heineccius. Quae mutatio ejus appulit quoque animum ad emittenda haec Philosophiae rationalis &moralis elementa. Et hanc reliquasque editionis hujus causas, &quid Institutionibus hisce praestiterit, ipse uberius in Praefatione exponit. Id nimirum se egisse, commemorat, ut in Logica quidem omnia praecepta, omissis nugis Scholasticorum, ad finem unice referret; inveniendam scilicet, dijudicandam, communicandamque cum aliis veritatem: quam ob rem doctrinam de ideis accuratius inprimis tractarit ollenderitque; quomodo quilibet comparatis sibi ideis claris, distinctis atque adaequatis, definitiones ac divisiones rite formare, ex earum comparatione varias propositiones, axiomata, postulata, theoremata, problemata, corollaria elicere, inventam denique experiendo, legendo, meditando disputandoque veritatem cum aliis communicare possit: quae praecepta in scholijs subjectis non paucis iisque perspicuis illustranterexemplis.