# Acta eruditorum 1729 118

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, THEORIA CALORIS MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/118

XIV porro docet Autor, quomodo ex datis iisdem morborum ab una eademque causa criundorum quantitatibus inveniendae sint proportiones dosium in subjectis, quae respectu tenacitatum fibrarum & gravitatum sanguinis specificarum inter se differunt, exhibendarum. Inque resolutione hujus problematis construit Autor regulam, unde hae proportiones desumendae sunt, quae est: Facta ex celeritatibus secretionum & excretionum in tarditates alterationum, dare proportiones tenacitatum fibrarum & gravitatum sanguinis specificarum. Prop. XV exponit methodum, qua non solum observationes meteorologicae, sed & medicae, diversissimis licet thermoscopiis institutae, ad regulam & proportionem generalem reduci possint. Deinde proportiones calorum angulis exponendas esse suadet, qui nascuntur, quando spatium a spiritu post condensationem ascendente primo minuto temporis confectum circino super lineam horizontalem longitudinis digit Paris. ejusque dextiinam extremitatem (qua tempus indigitari posse postulat) perpendiculariter erigatur, spatium vero ininuto secundo absolutum extremitati sinistrae itidem perpendiculariter jungatur, deinde per has perpendiculares hypothenusa ad basin continuatam ducatur, quae dictos determinabit angulos. Denique & de methodo ClaGrischovii exprimendi proportiones caloris per areolas agit, eandemque, si loco scalae thermoscopicae anguli substituantur, commendat: pro usu medico thermoscopium brevius sufficere posse monet: methodum Dalence investigandi statum aut declinationem aestus febrilis rejicit: tandem & regulam suam olim in Diss. de Hyetoscopio propositam praedicendi magnitudinem guttarum pluviae instantis hinc emendat, eandemque, prout haec omnia proposita, futurae disquisitioni & maturitati reservat

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
