# Acta eruditorum 1729 128

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, BORROMEAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/128

BORROMEAE. Venetiis, apud Gabr. Hertz, 1728. 8. Plag. dimid. 22. DErquam utile & elegans est hoc Arithmeticae universae comA pendium, cui vix aliud, non modo Italice sed & ceteris linguis conscriptum, praeferendum videtur. Summi fere & excellentissimi autores, omissis elementis, non nisi altiora pertractarunt. Multi de Arithmetica practica vulgari, quam partem minorem vocat Cl. Autor, pauci de parte majore, sive Analysi Algebraica, scripserunt. Nonnulli theoriam absque praxi; alii praxin sine theoria; quidam numeros, praetermissis signis sive symbolis; aliqui etiam haec absque illis, persecuti sunt. Ipse igitur rem utilem se facturum merito judicavit, si omnia a primis principiis repetens, non modo praxin sed & theoriam, non modo Arithmeticam numerosam sed etiam speciosam sive symbolicam, ordine ac luculenter exponeret; tyronum imprimis gratia, qui huus praestantissimae scientiae studiosi, non facile inveniunt, unde haurire eam commode possint. Quanquam etiam passim plura atque majora affert, quam quae simplici tyroni sufficere videantur. Et in praefatione quidem cum instituti sui rationem reddit, tum de origine ac progressa utriusque Arithmeticae succincte tractat, eumque locum his verbis concludit: postremo calculus infinite parvorum, à Leibnitio A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
