# Acta eruditorum 1729 132

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, BORROMEAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/132

20 de aquila bicipite observantur, quo insigni gentilitio, Caesarei simillimo, Comites deSaarwerden, testibus sigillis, seculo XIII usi sunt, cum inter Imperatores Ludovicus Bavarus primus gemina, Carolus IV bicipite signaverint, Sed ad ipsas gazas deveniendum est, quae ut Perillustris Autor in fronte libri loqui amat, post diram plurium seculorum inclusionem e carceribus tenebrosis in lucem asseruntur, & in hoc volumine plenissima libertate donantur. Sunt illae I Codex diplomaticus Monasterii quondam Schonaugiensis, non illius quod in Dioecesi Trevirensi est, Ordinis D. Benedicti, nec quod in Herbipolensi Episcopatu ad Salam Fluvium est seculo XII conditum, exeunte superiori seculo fratribus Minoritis concessum, sed quod anno post C. N. MCXII prope Heidelbergam pro Alumnis Ordinis Cisterciensis a Buggone Wormatiensi Episcopo est exstructum, cujus Codicem Apographorum cum Perillustris Autor sit nactus, ex eo diplomata CLXVI, ab A. MCXLII ad A. MCCXLIX, hic evulgavit. II Codicillus diplomatum Parthenonis Beurensis in Eichsfeldia Diplomatum XVIII, sigillis etiam VIII aeri incisis exornatus. Partheno Beurensis Sanctimonialium Regulae Cisterciensis A. MCCXVII Rudolpho de Bodenstein suam debet oribinem, quem cum tempore mutatorum in Germania sacrorum deflorescentem vindicarit sibi Elector Moguntinus, tabulae etiam Archivo Moguntino cesserunt, reversisque in pristinam possessionem entionis jure virginibus sacris Cisterciensibus, relictae sunt ibidem, ubi eas transcriptas hic dedit Perillustris Autor. III Recensus Codicum antiquorum complurium tam manuscriptorum quam impressorum Moguntiae in Reverendissimi Capituli Metropolitani Bibliotheca latitantium, nempe non omnium, sed totidem quot Perillustri Autori inspicere licuit. Reliqua addere cum difficillimus aditus, tum discessus Wezlariam ad eminentissimum munus, quo fungitur, capessendum vetuerunt. Digna sunt cognitu, quae de hac antiquissima Bibliotheca in praefatione p. 40 dicuntur. In ipso opere recensentur Codices Manuscripti LIII, inter quos eminent n. 7 Katholicon, ob elegantiam Scripturae, n. 17 Flavius Josephus de Bello Judaico, n. 22 Sextus decretalium, n. 25 Decretales Gregorii IX, 26 decisiones Rotae Romanae, n. 35 Statuta Magdeburgensis Archiepiscopi Burchardi & Statuta Synodalia oannis Episcopi Numburgensis, n. 53 Chronicon Collegii Windesheimensis. Hos insequuntur Libri ab Incunabulis Typographiae excufi XCI, quorum antiquissimus Rationale divinorum osficiorum per Joannem Fust & Petrum Gernsheim 1459 6 Octobris: recentissimus Antonius de Butrio super primum decretal. Venetiis per Joannem & Gregorium de Gregoriis 15018 Octebris. IV Manipulus Chartarum diplomaticus XXV, cum Coenobii Schwarzachensis Ordinis S. Benedicti Dioeceseos Argentinensis, tum Civitatis Imperialis Wezlariensis. V Elenchus Cancellariorum Electoralium Moguntinensium ab A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
