Latin
BORROMEAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 134
Unproofread scanNot analysed yet
10, ubi Guntherus seculo XII Spirensis Episcopus, inter Leiningenses Comites relatus, Hennebergicis ex vero asseritur, p. 38 ubi error communis, Conradum II Wormatiensem Episcopum A. 1187 obiisse, diplomate A. MCXCI refellitur; p. 110, 123, 144, ubi varia ad Nobilitatis Germanicae naturam noscendam idonea prudenter &tempestive monentur; p. 323, ubi de Pincernis in Tautenburg perquam eximia traduntur. Sed missis his &privatae uniuscujusque diligentiae relictis, silentio involvere non possumus, quanta adhibita cura haec in lucem sint edita. Nempe in praefatione p. 40 affirmat Perillustris Autor, se illa Diplomata omnia atque singula vel ex ipsis venerandis authenticis, vel ex vetustis libris copialibus propria manu descripsisse, eoque facto iterum diligentem, eamque perquam necessariam collationem adhibuisse, immo etiam sub prelo sudantia a se esse recognita, ea, qua par est, circumspectione ac diligentia, ut emendata &absque corruptione omnia prodirent, quod ipsum uti &illis, qui sunt, &qui post aliis erunt in annis ejusmodi thesaurorum Editores, apprime commendamus, ita reliquorum Tomorum sitim perquam accendit, quam ut Perillustris Autor quantocyus restinguere non dedignetur, verecunde rogamus