# Acta eruditorum 1729 138

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, SILESIAGARUM RERUM SCRIPTORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/138

Quam egregie omnes Wladislai Ducis Bithumiensis & Coslensis posteri, quos fere longa hactenus ursit nox, Diplomatum beneficio vindicati sint, pag. 686 & sequentibus legere est. Veremur, si plura, quae in manibus sunt, feliciter reperta & eruta, hic traderemus, ne lectoribus taedio sint nostris, quae illis, qui res Silesiacas amant, aut ob commune historiarum vinculum ejusmodi nodorum solutionibus indigent, non possunt non esse jucundissima. Quare ad tertium scriptorum hoc Volumine exstantium genus digredimur, quae edita olim, raro tamen in Bibliothecis apparentia, multorum exercuerunt desideria, hic magno amatorum commodo restituta. Hoc in loco censendi sunt 1) Nathandelis Tilesii a Tilenau, P. L. Civis Romani & Ecclesiarum liberi Paronatus Milicensis Superintendentis, Tabula Genealogica Gentis Kurtabachiorum, Vratislaviae 1602 typis impressa, hic autem ex Nic. Henelii Adversariis Historiae Silesiacae MStis & Nic. Pohlii Annalibus Vratislaviens. MStis correcta, & Comitum Malzaniorum, ad quos libera Dyuastia Milicensis a Kurtzbachiis Baronibus cognationis jure pervenit, stemmate aucta. 2) Danielis Crepkii, Ecclesiae Marianae Suidnicensis Pastoris, Gynecaeum Lygio-Bregense, Lipsiae 1626 typis mandatum, magnam fide, magna industria, ita tamen conscriptum, ut Illustri Autori spicilegium amplissimum superfuerit, quod notae frequentissimae indicant. 3) Ejusdem Autoris Ascania Connubiorum Vincula cum Ducibus LygioBregensibus, Suidnicii edita. 4) Jo. Schrammii, Henrici Ducis Lignicensis Cancellarii, Genealogia Ducum Silesiae Lignicensium, Bregensium & Goldbergensium, Witteb. 1574 per Jo. Lust excusa. 5) Eleasari Tilesis, Ducibus Tessinensibus a secretis, kurze Verzeichnuss, Bericht und Auizug von dem Stamling und Ankunft der Herzoge zu Tesschen und Grossen Glogaw, Freibergae Misenorum A1588 quondam evulgatus libellus. Superest nionumentorum genus quartum, diplomata, quae ex variis libris MStis, imprimis autem ex Volumine quodam Serenissimi Principis Caroli Friderici Ducis Wurtembergici & in Silesia Olsnensis, celeberrimi Tabularii Carolosteinensis parte quondam non minima congesta, & in duos Codices dispertita hic leguntur. Alter illorum Codicum ad utramque Silesiam unice pertinet, alter diplomatarium est Bohemo. Silesiacum; alter est diplomatum CLII, alter CCVIII, in quo, si dixerimus, quod res est, inedita numerum ducentorum & triginta superare, magno nos, quod ad Silesiorum res attinet, thesauro beatos esse diximus. Nil reliquum est, quam ut Tomo Scriptorum Silesiacorum secundo, apparatu non minore instruendo, saustam Lucinam ex animo apprecemur. Versuch zu einer Historie der Gelehrheit. h. e. MARTINI SCHMEIZELII, PROF. PUBL. Specimen historiae eruditionis. Jenae, apud Petrum Fickelscherr. 1728. 8. Alph. 2pl. 10.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
