Latin
NOVA LITTERARIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 143
Unproofread scanNot analysed yet
NOVA LITTERARIA. VEnetiis Bartholomaeus Javarinus, Typographus, sequens programma de edendo Corpore Byzantino publicavit: Cum Sirmondi editio confecta pone sit, Historiam Byzantinam praelis meis committere statui; cujus praestantiam &utilitatem nemo ignorat, nisi qui litteras omnes ignorat. Opus tam ingens multa requirit, quae brevi tempore comparari nequeunt: attamen quia pridem cepi cogitationes eo conjicere, proximo Mense Majo cuncta parata erunt; eoque vertente, Volumen primum excudere inciviemus. Id genus chartae typorumque paravimus, ut nihil possit esse supra: sed illud imprimis curabimus, ut tum Graeca tum Latina quam emendatissima sint. Volumina sunt triginta quatuor molis admodum variae &inconditae: sed ego opus universum viginti duobus complectar, ut nunc quidem in animo est. Singula autem dabo altero quoque mense aut paulo tardius. Opus cum absolverimus, prostabit ducatis Venetis ducentis &quinquaginta; cum tamen hoc tempore vix septingentis emi possit. Sed qui in societatem nomina dabunt, quae jam instituta est, &in dies crescit, singulari quadam utilitate facient, minimeque usitata. Solvent enim duntaxat ducatos circiter centum &viginti, eosque hoc plane ordine, ut ante primi Voluminis editionem libellas Venetas viginti novem mihi numerent, atque ita deinceps in Volumina singula. Varia porro mihi variis ex lecis promittuntur ad Historiae Byzantinae ornatum &perfectionem: quae fortasse plura Volumina poscent. Id si fiet, eadem stabit seciis conditio, ut in quodlibet Volumen nihilo plus solvant libellis viginti novem. Habetis quid promittam; qua fide praestare promissa soleam, ex Sirmondi editione conjicite. Vix ullum fore puto 143 ACTA ERUD. M. MARTIII A. MDCCXXIX.