Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 145
Unproofread scanNot analysed yet
ERUDITORUM, publicata Lipsiae Calendis Aprilis Anno MDCCXXIX. ANTIQUITATES ASIATICAE CHRISTIAnam Aeram antecedentes, ex primariis Monumentis Graecis descriptae, Latine versae Notisque &Commentariis illustratae: accedit Monumentum Latinum Ancyranum; per EDMUNDUM CHISHULL, S. T. B. Londini, typis Guil. Bowyer, 1728, fol. Alph. 2pl. 11 Tabb. aen. a cum figuris &numinis passim insertis. TAximae omnino de hoc opere eruditorum fuerunt exspectationes, quas nunc non impletas modo, sed &longissime superatas esse, unanimi suffragio laeti gratique nobiscum fatebuntur. Quantum enim in hoc arduo studiorum genere valeret Celeberrimi Chithull solertia, satis superque jani perspectum habebant ex antiquissima Inscriptione Sigea ante aliquot annos seorsim cum luculento &perquam erudito Commentario edita; de qua, quum in hac quoque praestantissima antiquitatum Asiaticarum Collectione una cum Appendice &psephis mate Sigeorum ad Antiochum Soterem, sigillatim antea quoque excuso, primum locum inerito occupet, ideo nihil in praesenti dicere amplius attinet, quod in ejus laudes jam satis quidem a nobis excursum sit binis in his Actis locis, Mens. Febr. A. 1722 p. 58 sqq. &Mens. Novembri 1727 p. 506 sqq. Primum igitur, quod nobis jam laudandum venit, monumentum est epigramna statuae Jovis Vrii à Philone Antipatri filio, celebri statuario, circa Alexandri M. aetatem insculptum, quod Chalcedona invisentes olim Whelerus atque Sponius ex marmorea basi discriptum uterque in suas tabellas itinerarias retulere, sed dispari omnino eventu, quum magni sit utriusque apographi discrepantia, quam proinde tollere feliciter audet Cl. Chishull, &inter utramque descriptionem accuratam comparationem instituens, verum tandem &elegantem sensum elicit, sistitque epigramma plane emaculatum cum sua versione pariter metrica.