# Acta eruditorum 1729 146

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/146

De ipso autem Jove Vrio locum ex Ciceronis Verrina Vi producit, in quo Imperator vocatur. Quum vero notum sit, Jovem Vrium forma puerum fuisse, non sine causa in eruditis ad istam statuam notis Cl. Chithull quaerit, cur Imperatorem vocarit eum Tullius, notatque, jam olim fuisse, qui Imbricitorem ibi substituere maluissent, quod Homero ῥεμενος οὖρος, & ab Ennio Spiritus Austri imbricitor celebretur, demumque ipse conjicit, scripsisse per compendium Ciceronem Jovis IMP. pro Impuberis, ex quo deinde oscitantes librarii fecerint Jovis IMPeratoris. Verum utut haec ingeniosa sit conjectura, a vero tamen, quod pace Cl. Autoris dictum sit, longius paullo recedere videtur, quum facilius sit literas IMP. legere pro Imperatoris, prout & in veteribus Inscriptionibus & in nummis semper fere leguntur, quam pro Impuberis, quam vocem compendiaria scriptura sic expressam nullibi inveniri firmiter persuasi sumus. Forsan minore negotio in Cic. pro Jovis Imperatoris legendum fuerit Jovis Temperatoris, quomodo sic Jovis Serenatoris meminit Apulejus. Non enim de Aolo solum canit Virgil. Aen. I, 57, quod ventorum temperat iras, & de Neptuno Ovidius Met. XII, 94, quod totum temperet aequor; sed &, quod huc maxime facit, de ipso adeo Jove Horatius Od. 4 L. III, qui mare temperat ventosum. Verum integer omnino nobis iste videtur Cic. locus. Jupiter enim Imperator dici potuit, quod imperium habuerit in ventorum rabiem & indomitas undas; aeque ac alter Jupiter Imperator, cujus meminit Livius L. VI c. 29. Sed missis his factis, jam cum Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
