# Acta eruditorum 1729 147

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/147

Autore progredimur potius ad insignia duo monumenta infensissimorum olim sibi hostium, Seleuci scilicet Callinici & Ptolemaei Evergetae, hic conjunctim posita, quorum unum Milesium inscribitur, alterum vero Adulitanum, a locis scilicet in quibus quodvis fuit repertum. Utroque vero vaticinium Dan. XI, 7, 8, de Rege Aquilonis h. e. Seleuco, ut vasis aureis & argenteis in sacrorum usum ditissimo, & Rege Austri, i. e. Ptolemaeo, ut eorundem spoliatore & reportatore, mire confirmari & illustrari, liquido ostendit Cl. Autor. In priore enim Milesio Seleucus Catalogum exhibet variorum vasorum aureorum figuris atque pondere insignium, quae ceu donaria ad Apollinis Didymei templum destinantur: in altero vero Adulitano ipse Ptolemaeus Evergetes varias gentes ditioni suae a se subjectas late ac superbe recenset; quod monumentum a Cosma Indicopleuste primum publicatum & postea a viris eruditis certatim editum, post Spanhem. Is. Vossium, Dodwellum & alios viros magnos, à νοθείας suspicione egregie liberat contra Begerum & Harduinum Cl. noster Chishull, qui paucis ipsius Cosmae & uberioribus Montfauconii suas ipse eruditissimas adjecit annotationes. Isti monumento alia nunc subjungitur Inscriptio Cypria Ptolemaei sexti & Cleopatrae uxoris sororisque, Deorum Philometorum, a Rev. S. Lisle cum pluribus aliis Cl. Editori communicata & apud Citium olim urbem, oppidum nunc Larnaka, ab ipso exscripta. In pereximiis notis huic Inscriptioni adjectis legi imprimis merentur, quae de statione & officio τῶν ἀρχιτωματεφυλάκων, Corporis Custodiariorum, item de altero Philometorum titulo scite & apposite in medium afferuntur. Jam tres in ordine succedunt Inscriptiones in lapide Milesio, quem regis Seleuci monumentum supra laudatum in fronte ornat, obviae, quarum prima, & probabiliter reliquae etiam, spondet annorum ante Chr. plus minus 155. Prusiae enim Regis meminit, cujus aetas in istud tempus incidit: in quavis vero varia recensentur Apollinis Didymei donaria. In notis ad istas Cl. Autor inter alia lectu dignissima observat, quod, cum sorte electi oraculorum Prophetae non omnes essent natura ingenio poetico praediti, illis aliquando substitutus fuerit Poeta, qui edenda a Propheta responsa metrice componeret, quod non ex ipsa solum Inscriptione, sed & ex Strabonis L. IX erudite probat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
