# Acta eruditorum 1729 148

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/148

Post varia conjunctim leguntur monumenta Teja, in quibus primum merito locum occupat cupat Lapis, in quo Tejorum dirae, quotannis contra nefarios, vetita aliorsum exportantes, magna cum religione decantari solitae, continentur, stela post Sigeum marmor mira & aetate & raritate, altiorem enim ejus antiquitatem, bis mille annos longe superantem, praeter alia arguere censet Cl. Editor Simonideas, sed non diu post Simonidem rudioris figurae literas, & ipsarum adeo Cadmearum quaedam relicta vestigia; quibus accedit, quod Aesymnetarum ibi fiat mentio, quo nomine antiquissimis temporibus Graeciae magistratus vocatos fuisse, notarunt jam olim Aristoteles & Theophrastus, qua de re latius tractat Cl. Autor in subjunctis notis egregiis, in quibus simul opportune monet, tres voces Graecas antiquissimas, κιξάλλης, pro fure & grassatore nocturno, τιμουχέοντες, pro annonae praefectis, & demum φοινικήτα pro literis Graecis a sui inventore Phoenice sic denominatis, in Lexica, à quibus hactenus exularunt, postliminio esse revocandas. Reliqua vero, quae sequuntur, monumenta quanquam aliorum fuerint, Romanorum puta, Aetolorum, variarumque Cretae Insulae civitatum, Teja tamen non improprie vocari posse, ideo censet C. Autor, quod unum omnibus fit negotium; Tejorum nempe in Deum Bacchum pietas laudata, urbique jus asyli eo nomine concessum. In notis omnibus his monumentis in fine una serie additis, praeter ea, quae ad accuratiorem nominum istarum civitatum orthographiam & Stephani Byzantini emendationem potissimum faciunt, docte disseritur de Cosmis sive Cosmiis, summis Cretensium magistratibus, de urbibus sacris atque asylis, de Creticae linguae varietate, cuus ex ipsis his lapidibus quaedam in medium proferuntur specimina, de verbi denique ἀνιροῦσθαι significatu &c. praeter haec diversa monumenta antiqua inseruntur, ab aliis quidem jam maximam partem publicata, sed hic longe emendatius exhibita & felicius Interpretata ac illustrata, in quorum censum veniunt Lacedaemoniorum psephisma in novaturientem Musicum Timo: heum, dialecto Laconica conceptum & ex corruptis Boethii de re musica libris correctius a Jac. Gronovio editum, foedus porro Hierapytniorum & Priansiorum, duorum Cretae populorum, Oxoniae in Basilica Bodlejana hodie servatum, a Pricaeo ad Apulej. Prideauxio & Reinesio jam olim descriptum & cum notis publicatum, cui additum est ex Grutero Gortyniorum, quo se Hierapytniis obstrinxerant, juramentum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
