# Acta eruditorum 1729 149

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/149

Subsequitur pariter tabula foederum inter duos Cretae populos, Latios & Olontios, cum mutuo alterutris praestito juramento, ex exemplari Francisci Molini, Veneto rum apud Cretenses 1645 Proconsulis, Venetiis deprevatissime olim seorsum edito, longe emendatius descripta, & Alloritarum denique, itidem Cretensium, ad Pariorum decretum de asylo atque amicitia renovanda, ad ipsos missum Responsum, jam olim a Grutero, novissime vero a Montsauconio, sed a neutro, ut Cl. Autori videtur, satis accurate productum. Teja haec monumenta excipiunt Attalica, ita a Cl. Editore denominata, quod Attalorum aetatem, annos nempe ante Chr. nat. 152 & 158, attingant, istorumque, ut & Cratonis, Demetrii, &c. merita & beneficia in Dionysiacorum seu scenicorum artificum sodalitia uberius enarrent: complectuntur igitur psephisina sodalitii Attalistarum, & alterum psephisina sodalitii ab Echino dicti, porro Cratonis ad Attalistas illos epistolam, & decretum denique honorarium, quae omnia eruditis notis illustrantur. Quibus demum succedunt monumentum Aphrodisiense & Stratoniense, quorum prius sub se comprehendit M. Antonii Triumviri epistolam Graecam, scriptam, ut videtur, A. V. C. 717, ante Chr. 34, ut & decretum, quo Senatus Rom. pro ratis & firmis habuit concessa a Dictatore Caesare & Triumviris Lepido, Antonio, Octaviano, Plarasensibus & Aphrodisiensibus beneficia, A. V. C. 714, ante Chr. 37, posterius vero psephisina exhibet de Jovis & Triviae ceremoniis a Caesare pariter atque Augusto per decretum confirmatis, infra annum V. C. 726, ante Chr. 25, ut videtur, exaratum; utrumque vero, aeque ac praecedentia monumenta, praeclaris notis historicis & criticis est instructum. Hactenus de monumentis Graecis. Absolvitur tandem universum hoc opus praestantissimum celeberrimo monumente Ancyrano Latino, quod post tot eruditorum vigilias denuo explicaro & supplere non dubitavit Cl. Editor, quod a Tournefortio longe accuratius & locupletius ipsius apographum, ac Busbequianum & ipsum quoque Cossonianum fuerat, Smyrnae nactus esset, ipsius manu olim Ancyrae fideliter descriptum. Ipsi inscriptioni adjectae sunt Casauboni ac Jac. Gronovii notae, prudenter tamen omissis consuetis hujus elegantiis, acerbis nempe in viros summos conviciis. Sequitur deinde ipsius Cl. Autoris Commentarius copiosissimus juxta ac optimae frugis plenissimus, in quo liquido ostendit, ab antecessoribus suis non spicilegium, sed laetissimam potius messem sibi fuisse relictam. Tam apte enim ex utriusque linguae autoribus, Cenotaphiis Pisanis Norisii, aliisque Inscriptionibus, binis quoque ineditis, ab Ill. Sherardo & Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
