# Acta eruditorum 1729 154

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/154

Priore enim loco superatus fuit a Caesare Pompejus, altero vero haud ita multo post commissum est decretorium proelium Triumviros inter atque Brutum & Cassium Caesaris parricidas. Magno quidem teste se hic tuetur Cl. Autor, scilicet Virgilio; verum hanc certe in rem minus idoneo: quis enim a Poeta veritatem rigide quaeso exegerit? Potuisset insuper ad suas partes vocare Manilium Lib. I, Lucanum Lib. VII, ipsum quoque Florum Lib. IV cap. 3 & 7, Servium ad L. I Georg. aliosque, qui eundem errorem cum Virgilio incurrerunt; in his tamen omnibus nullum plane erroneae sententiae invenit praesidium. Sed verbum amplius non addimus, quia hunc Poetarum lapsum in Geographicis jamdudum solide castigavit Lucas Holstenius in Notis ad Stephan. Byzant. de Urbib. p. 136, & Emmeness. ad laudatum Virgilii locum. Haec vero bona cum Cl. Autoris, ut spes est, venia monita a nobis sunto. GEORGII DARNAUD SPECIMEN ANImadversionum Criticarum, ad antiquos Scriptores Graecos, nominatim Anacreontem, Callimachum, flephestionem, Herodotum, Xenophontem & Aeschylum. Harlingae, apud Folkerum vander Plaats, 1728, 8 maj. Alphipl. Uantum in literatura Graeca & re imprimis Graecorum metrica praestet Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
