Latin
157.5 to 157.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 157.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Editoris depravationibus pro virili vindicet, quare ipsius emendationi integra Capita duodecim impendit, in quibus liquido ostendit, sibi a Cl. Pauw largam oppido messem adhuc fuisse relictam. Ipsi vero horum bellariorum cupidi inter hujus &illius conjecturas comparationem instituant necesse est, ni enim in consillum advocatus fuerit ipse Hephaestionis liber cum notis laudati modo Editoris, omnis excerpendi labor nobis &inanis &difficilis jure videtur, quod tamen a nostro instituto longe alienum. Dimisso tandem Hephaestione, ad Herodotum Noster transit, eumque post Gronovium, hea quantum facinus! variis locis illustrat &emendat. Sic desperatum locum ex L. Ic. 47, ἕκαστον τῇ ἡμέρη χρῆσθαι x. λ. ita sanat μιῇ ἡμέρη; quem tamen jam diu ante longe felicius sic constituerat graecantissimus olim noster Berglerus, in his Actis A. 1716 Mens. Sept. p. 42. legendo: ἑκατοστῇ ἡμέρῃ. Porro Lib. IV c. 71 verba καὶ ἐν τῆσι ταφῆσι, quae nullum habent sensum, mutat in ἐν τοι ταφαὶ εἰσι, sensu perspicuo, forsan tamen &sic minore negotio loco medicina adhiberi posset, ἐν τοῖσι ταθὴ ἐστὶ, apud illos est sepultura. In Xenophonte quoque pariter quaedam haud infeliciter corrigit, interpretisque lapsus reprehendit. Ita Lib. I Anabas. c. 8 verba, Μένων τὸ στρατευμα τὸ ῥυώνυμον κέρας εἶχε ἐλληνικοῦ, rectissime refingit in στρατεύματος. Quae denique supersunt Capp. septem, omnia dicata sunt Aeschylo: &mirandum sane est, post tot praeclaras sagacissimi Stanleji curas, tantum adhuc superesse potuisse, quod cum in ipso Tragici texta, ipsiusque metris, tum in utroque ejusdem scholiaste &versione Stanlejana emendandum &in melius mutandum esset. Paucissima hic speciminis loco ex innumeris fere aliis annotare sas sit. In Prometh. Vinct. v. 890, pro μεγαλυνομένων elegantius scribit μεγʼ ἀγαλλομένων. In Sept. ad Theb. v. 608 pro verbis obscuris Ναύτησι θερμοῖς καὶ πανεργίᾳ τινὶ, mavult πα οὐρ γοίσιν τισὶ, nisi quis in allet πανουργίᾳ δεινοῖς, ex Graecorum loquendi indole. In Pers. v. 136 pro πόθῳ φιλανόροι legendum arbitratur φιλανόρῳ, nisi melius fuerit φιλάνορα, praecessit enim CXXXIV ἑκάστῃ. In Agamem. v. 269 pro ἄν ἡ λύσις ingeniose substituit XXXV. λυξις, pro ἄλυξις, fuga. In Choephor. v.