# Acta eruditorum 1729 16-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ADMONITIONES AMICAE ET MODESIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/16-2

opinantur: quum nulla sit necessitas, quae nobis persuadeat, ut propria significatione recedamus, quae est usque ad mortem, ut mortis sit periculum, ut vita mea periclitetur. Etenim Cees cap. 18. τὰ θηρία, inquit, πάντας τοὺς ἀλλοὺς κανοποιοῦντα μέχρι θανάτον. Serpentes omnibus aliis capitaliter noxii. Porphyrius de abstinentia lib. IV cap. 13. pag. 161: μέχρι θανάτε βιάζηται, usque ad mortem cui vis intendatur. Idem mox ibiδem: τὴν μέχρι θανάτου βάσανον, cruciatum mortis periculae intentantem, & v ἐστι τὰς σκε πει πεπαίει ειν. ἐ XII. Germanica Lutheri Biblia quaedam formis aeneis ita sunt expressa, ut dicta memorabiliora & religionis veritatisque fulcra majoribus literis insignita omnium allectent oculos. Quae res non mediocrem habet & utilitatem & voluptatem. Nihil igitur impedierit fortasse, quin in Graeco item Novo Testamento eadem teneatur consuetudo. XIII. Historicis quibusdam Latinis additi sunt ad margineni anni, quibus quaeque res contigit. Ciceronis item epistolis anni quibus scriptae fuerunt, singulae, adjici coeperunt. Utiliter sane & sapienter. Quid igitur? num peccabitur, si ad Evangelistas anni Jesu, ad epistolas anni quibus scribi coeperunt, adscribantur? an in cu XIV. De Geographicis & reliquis adjumentis, quae jam dudum aliqui Novo Te stamentò Graeco attulerunt, & ea re admonitionem nostram ante occuparunt, nihil addam. Hoc unum addo, congerenda esse bona fingulorum in unum locum. Multorum dispersa bona in librum unum si colligantur, eximii quiddam existet. Multi jam multas veteriorum editionum maculas eluere studuerunt & magnam ea re laudem consecuti sunt. Ex ipsorum igitur exemplo admonitiones nostras aliquas supra expressas esse, videbunt Eruditi. Sed perfectiora identidem exoptamus, & bona quidem cum venia literatorum, spero, exoptamus. Nihil igitur habet hoc institutum nostrum vitii. Quocirca id eadem excipi velim simplicitate, quae nostro insedit animo, quum haec scriberemus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
