# Acta eruditorum 1729 16-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, THEORIA CALORIS MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/16-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/16-3

IV constructionem thermoscopii incurvati, cujus sensibilitatem quaerit in proportione diametri cylindri ad lumen canalis = 18 lin.: q lin. quod statim Prop. V in usus Medicos convertere docet, dum commendat 1) condensationem spiritus ad punctum aliquod canalis, quod ex experientia, aliquot annis recurrente hyeme repetenda, determinandum est. 2) Contactum thermoscopii a quodam corporis membro, v. g. manibus & halitu oris. 3) Mensuram ascensus spiritus oscillationibus alicujus penduli aestimandam a puncto condensationis usque ad subsidentiam, magnitudinem spatii dato tempore absoluti dare pollicetur mensuram caloris desideratam ab intensitate ejusdem desumtam. Et quamvis non neget, methoduim hanc parum commodam esse iis, qui omnia pauco labore absolvere malunt, tamen cum vix aliam reperiri posse viam arbitretur, perveniendi ad accuratam caloris mensuram, omnia arripienda esse suadet adminicula, quae eo ducunt, cum non solum in aerometriam haud exigui inde redundare possint fructus, (methodum enim vulgarem observandi differentias solum caloris parum accurati habere judicat) sed & ad condendas observationes diaetetico thermoscopicas, quibus augmentum vel decrementum sanitatis quotannis innotescere potest, comparationes item calorum inter se, multum facere pollicetur. Experimentum deinde in medium affert, quo probat, spatia aescensus spiritus in thermoscopio non esse temporibus proportionalia, indeque minus recte scalas thermoscopiorum vulgares in partes aequales dividi, quam sententiam, remotis in scholiis subjectis dubiis, porro defendit, atque usum hujus theoriae in proportionibus calorum inter se annectit, Prop. Vi magnitudines calorum quorum cunque ejusdem intensitatis esse inter se demonstrat in directa ratione temporum, per quae dictorum radiorum motus calorifici durant, atque in Scholio subjecto statim ad febres applicat, quorum intensitates, si thermoscopio & pendulo mensurentur, si aequales fuerint, esse dicit aestus febriles inter se ut tempora per quae lurant. Prop. VII magnitudines calorum diversorum ejusdem temporis esse inter se ut intensitates; febres ergo, quae aequalibus absolvuntur temporibus, erunt inter se ut aestuum & symptomatum intensitates. Prop.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
