Latin
XXXVIII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 160
Unproofread scanNot analysed yet
Autor, ut neget, Hebraismos inveniri in Novo Testamento; ut potius inter decora &praerogativas sancti hujus libri eosdem numeret, quippe quos, ob singularem emphasin, omnium sere gentium linguae receperint; Graeca vero, quidquid negent Grammatici &Commentatores, iis plane abundet. Hac occasione examinat controversiam, inter Psochenium &Gatakerum quondam agitatam, quorum ille nullos omnino Hebraisinos inesse Novo Testamento audacter nimis asserit; hic in contraria currens, quamplurimas N. T. phraseologias puras esse inconsiderate negat, quamlibet apud optimos autores Graecos reperiantur, hanc solam ob rationem, quod &in Codice Hebraico ejusmodi locutiones occurrant. Utrumque falli Autor probat, &media via incedens, illos tantum viros doctos &commentatores, tum veteres, tum recentiores, confutat, qui complura loca N. T. meros Hebrais. anos, Arabis mos &c. esse temere pronunciant; etsi praecipuorum Graeciae scriptorum loquendi modis exacte parallela sint: alia vero, tanquam salsa &barbara, condemnant, quae curatius examinata, normae primitivae puritatis in lingua Graeca apprime respondent. Sic, exempli causa, Gatakerus repetitionem illam Act. VII, 34, ἰδὼν ἔιδον Hebraiami arguit; cum tamen eodem modo Herodotus dixerit: ἔφασαν λέγοντες, &ἔφη λέγων. Filii Israel pro Israclitis, Filii hominum pro hominibus, parum Graeca eidem Gatakero videntur, licet Homerus Filios Graecorum, Herodotus autem filios Lydiorum, Aethiopum &Ionum pro Graecis, Lydiis, Aethiopibus &Ionibus; sine dubitatione poluerint. Grotius, Piscator &Castalio usum participii, pro nomine substantivo, Hebraismum esse ajunt, e. g. ὁ πειράζων, tentator, apud Matthaeum; sed non observarunt τοὺς λέγοντας Oratores vocari a Demosthene, ab Isocrate autem Reges, τοὺς τυραννένοντας. Non nemini illud ἀνθρώπῳ βασιλεῖ Matth.