# Acta eruditorum 1729 161

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/161

XXII, 2, displicet: verum haud minus graecum hoc est, quam βασιλῆς ἀνδρί apud Homerum, ἄνδρα στρατηγὲν apud Thucydidem, ἄνδρες δικασταὶ apud Demosthenem &c. Μικρῷ καὶ μεγάλω Act. XXVI, 22. Hebraismus est, inquit Grotius: at vero πολίας καὶ μικρὰς καὶ μεγάλας, quod in Thucyd. lib. IV legimus, hoc Graecum esse monstrat. Casaubonus, τῆρησιν pro Carcere, vel custodis, impurius usurpare Lucam Act. IV, 3, autumat: at si Thucydides pure scripsit, haec censura iniqua est. Is enim libro VII, ἀσφαλέστάτην τήρησιν pro firmissimo carcere dixit. Phrynichus, natione Graecus & Professor Critices, chrasii κρύω θύραν, qua Matthaeus, Lucas & Johannes utuntur, pro barbara declarat, & dictatoria autoritate, κόπτω θύρὰν, loco ejus, poni jubet: sed haec phrasis aeque salva est, atque ipse purissimus & elegantissimus Xenophon, qui in Convivio suo, diλίππος κρούσας τὴν θύραν, clare scripsit. Pari eruditione eluduntur a Blackwallo ea, quae non modo Lucianus & Julius Pollux; sed Hieronymus quoque, Oecumenius & alii in N. T. inique taxart. Doctissimus interim Autor non negat, vocabula nova & locutiones alibi non occurrentes a scriptoribus N. T. esse adhibitas; sed hoc fieri debuisse, cum res doctrinasque plane novas exponerent, Ciceronis & Horatii testimoniis confirmat; nec ea propter sacram N. T. linguam Hebraizantem vel Hellenisticam dici oportere ostendit. Ultimo illam quoque objectionem diluit, quae a vocabulis barbaris & exoticis, a sanctis novi foederis scriptoribus adoptatis, desumitur. Quodsi enim Xenophonti, Herodoto atque Thucydidi, Persicas, Aegyptiacas aliasque Orientalium voces usurpare licuit; cur Matthaeo, Marco, Paulo ac Lucae vitio vertatur, quod Romanis aliquando usi sunt: an vero κάνδυς, κάσας, βάρις, κάρανος, ἀκινάκης, παρασάγγῆς melius puriusque sonant, quam κῆνσος, κεστωδία, σουδαρία, σπεκουλάτωρ, σιμικίνθια, κενθουρίων? Capite II hujus partis prioris Cl. Black. wallus sacros N. T. scriptores a temeraria & futili solaecis morum culpatione vindicat. Non defuerunt enim, qui Graecitatem S. Evangeliorum & Epistolarum aeque inconditam & horridam nobis repraesentarent, ac scholasticorum Latinitatem esse novimus. Sed mirum videri non debet, si sacra volumina, hic impiorum petulantia, illic superbia Criticorum vellicantur; cum nec Homero suus defuerit Zoilus, & Thucydides, & Cicero, & Virgilius, & Terentius, & Horatius, a veterum Scholiastarum & Grammaticorum Pedantismo idem passi, atque soloecismorum & falsae Graecitatis vel Latinitatis palam rei facti sint. Autor noster toto hoc capite id agit, ut contra Origenem, Hieronymum, Castalionem, Piscatorem, Millium aliosque commentatores & criticos ostendat, non dari in N. T. veros solo cismos, h. e.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
