# Acta eruditorum 1729 163

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/163

Progredimur nunc ad Partem hujus libri secundam, qua omnes styli elegantias, omnes eloquentiae virtutes, a sacris N. T. scriptoribus adhibitas esse demonstratur; quamque tractationem in octo capita Autor dispescuit, quorum primo, loca quaedam notabilia, praecepta moralia, similia & proverbia, quae in scriptis N. T. legimus, nobilissimos autores prosanos quoque usurpare docet. Sic verba Platonis: δάκνεσθαι τὲ καὶ ἐσθίειν ἄλληλα, eadem sunt, quae S. Paulus profatur, Gal. V, 15, Ει δὲ ἀλλήλους δακνέτε καὶ κατεσθίειε &c. Proverbium Act. IX, 5: Σκληρόν σο πρὸς κέντρα λακτίζειν, & Aeschylo, & Euripidi, & Terentio, & Pindaro familiare est. Capite Il excellentia styli N. T. ex suavi mixtura particularum & expletivarum, uti vocantur, tum ex varietate dialectorum, exquisito epithetorum usu, enunciationibus denique brevibus, elegantibus & emphaticis, quibus sacer codex abundat, amplissime deducitur. Capite III, genuinam & nativam eloquentiam sacris N. T. scriptoribus inesse, multis & notabilibus exemplis Autor evincit. Capite IV Judicia Patrum, imprimis Graecorum, de stylo & eloquentia scriptorum N. T. in medium asseruntur. Capite V, omnes scriptionis perfectiones, & singula laudabilioris styli genera, in Novo Testamento reperiri, ostenditur, simul etiam loca inde producuntur, quae excellentissima quaeque Autorum Classicorum, Graecorum pariter, ac Romanorum, dicta longe excedunt, e. gr. Rom. II, 3. 4. 5. 6, Philip. III, 18, 19, & innumera alia. Capite VI pulcherrimi ac sublimes Tropi & Figurae, in Novo Testamento copiose occurrentes, recensentur Hic sane locus erat commodissimus de arguta N. T. dictione agendi, quam materiam tamen Cl. Blackwallus non attigit. Quod si vero omnis dictio arguta, secundum Emanuelis Thesauri doctrinam, efficitur, vel solis literis, vel solis syllabis, vel verbis, vel propositionibus, vel argumentis figuratis; harum elegantiarum nullam ex Novo Testamento abesse fatendum est. quod ad Literas quidem attinet, Gerh. Job. Vossius Instit. orat. lib. IV Cap. III Sect. III. Aplane sonorum est, inquit, ideoque imprimis frequentatur, cum de rebus horridis sermo est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
