Latin
XXXVIII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 165
Unproofread scanNot analysed yet
κέ τῶν βακλόντων εἰς τὸ γαζεφυλάκιον Marc. XII, 43, iteni: ὁ ὀπίσω μοῦ ἐρχέμενος, ἔμπροσθεν μοῦ γέγονεν Joh. I, 15, &c. Inter Argumenta arguta prae ceteris referendus est mirabilis ille Christi Syllogismus, quo resurrectionem mortuorum probat conte Sadducaeos, Luc. XX, 37, 38; nec non Enthymenia argutum, quo Pharisaeos, magni Prophetarum cultores videri gestientes, confudit, Luc. XI. 47. 48. Haec talia, etsi maximi momenti non sunt; cum tamen in extraneis autoribus, tanquam praestantis ingenii fructus, admiremur: cur in scriptoribus sacris, quasi levia &fortuita, praetervideamus? Sed redeundum e diverticulo in viam est. Capite VII hujus libri doctissimus Autor characterem styli singulorum N. T. scriptorum breviter exponit. Scilicet Matthaeus omnem boni Historici notam, fidem &integritatem, perspicuitatem narrationis, cum elocutionis proprietate &gravitate, prae se fert, temporumque ordinem recte observat. Marcus, quod in historico praecipue laudatur, styli majestatem gravitatemque cum simplicitate &gratia, brevique pariter &clara enarratione, conjungit. Lucae stylus eruditionem &educationem liberalem spirat, ipse etiam optimos Autores Classicos legisse videtur, quorum verba &phrases non raro exprimit &imitatur. Johannes, gravis &simplex, brevis &perspicuus, planus itidem, sed infinite sublimis est. In Paulo quid maxime mireris, dubites. Nobilis enim orator &candidus, vasta religionis, quam profitetur, cognitione, styli copia &varietate, majestate &sublimitate cogitationum, ingenii denique praestantia &mirabili charitate, lectores suos in stuporem rapit. Jacobus verborum vigore &proprietate, simplicitate eleganti, figuris vividis, cogitationibus naturae convenientibus, &solida eloquentia Epistolam suam exornat. Petri tandem stylus generosam vehementiam &servorem spiritus, cum summa religionis Christianae notitia &firmissima fiducia in veritate doctrinae suae ubivis prodit. Capite IIX diversas exponit Autor proprietates, quibus antecellunt sacri N, T. scriptores omnes Autores Classicos gentilium, quales sunt: decor &modestia verborum, quoties criminum, vel necessitatum humanarum, mentio facienda est: grata varietas materiae, styli &phrasium: sensus profundus, &mira sermonis significantia: excellentissima demum &gravissima morum praecepsa, clarissimis rationibus &argumentis irrefutabilibus demon rata.