Latin
XXXVIII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 166-2
Unproofread scanNot analysed yet
&Johannis Fratris haeredum, 1729, fol. Alph1 pl. 5. Tabb. aen. 20. DOstquam Celeb. Calmet Commentarios suos Literales in oA mnes V. &N. T. libros non sine plausu Lectorum absolvit, (de quo opere, Parisiis inde ab A. 1707XXV Voluminibus in 4 edito, diximus nonnihil, cum eam illius partem, qua Evangelium Johannis illustratur, recenseremus in Actis A. 1716 p. 202 sq. cotera enim Volumina ad nos non pervenerunt) rem non minus eruditis utilem quam jucundam suscepit, edito Paris. 1722 in fol, maj. Lexico Biblico duobus Voluminibus, quod adeo protinus placuit omnibus, ut non modo Germani nostri maximam ejus partem in Dictionario. Biblico vernaculo, uti hoc ipso Anno M. Jan. p. 10sque diximus, in usus suos convertere coeperint, &sit praeterea inter nostros, quod nuper accepimus, qui opus integrum κατὰ πόδα in vernaculam eleganter translatum, figuris omnibus (continet autem, si Supplementum demas 105, si addas 201) affabre ag. MENSIS APRILIS A. MDCCXXIX. bre repetitis, edere laborat; sed ex Italis etiam Rev. P.