# Acta eruditorum 1729 168

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/168

Quod reliquum est, optamus, ut, postquam superiori anno Parisiis prodiit Cl. Autoris ad hoc Dictionarium Supplementum, Rev. Mansi interpretis munus denuo in se suscipere haud detrectet. Constat vero illud (id enim hac occasione a nobis moneri Lectorum interesse censemus) Tomis pariter duobus, tertium & quartum operis constituentibus, qui priores illos mole fere aequant, figurarum vero nitidissimarum numero etiam saperant. In his loca innumera Bictionarii supplentur, novi quoque articuli non pauci adduntur, & multa praesertim, quae ad militiam Hebraeorum veterum spectant, passim inserta & figuris plurimis illustrata, debere se fatetur Autor celeberrimo Equiti de Follard, nupero Polybii interpreti & commentatori, qui & singularem de Tactica Hebraeorum dissertationem praemisit. Accessere etiam sub finem mensurae cavae Hebraeorum ad Gallicarum modum redactae & imprimis novae Bibliothecae sacrae Compendium admodum elegans & lectu jucundum, a Viro Rev. IIdesonso Cathelinot, Biblioth. Abbatiae S. Michaelis Praefecto, ex opere maximo, quod molitur, excerptum, in quo pauca illa, quae Cl. Autor de S. Bibliorum editionibus, versionibus & commentariis, deque scriptoribus, qui de studio S. Scripturae egeruntur, Tomo I Dictionarii praemiserat, ita emendat atque auget, ut aliis, & praesertim Longo, non observata larga manu adspergat, simul & vitas subinde Autorum breviter euarrans; quem adeo, cum vel ex his vastam ejus notitiam, quasi ex ungue leonem, agnoscamus, publico nomine rogamus, ut aut grandius opus illud eruditis non invideat, aut certe Longianam Bibliothecam e scriniis suis supplere atque illustriorem magisque utilem reddege dignentur. τισ

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
