# Acta eruditorum 1729 17-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, THEORIA CALORIS MATHEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/17-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/17-3

VIII magnitudines calorum quorumcunque ratione quacunque inter se diversas, comparari inter se posse ex ratione composita temporum, per quae durant, & intensitatum, unde deducit, si intensitates calorum in corpore humano, ab inaequalibus dosibus medicamentorum sub diversis etiam temporum durationibus productae, fuerint aequales, esse easdem inter se in ratione composita dosium & durationum caloris inde oriundi; si tempora durationum eorundem calorum, sub inaequalibus intensitatibus, ab inaequali etiam dosium quantitate producta fuerint aequalia, esse calores inter se in ratione composita intensitatum & dosium exhibitarum; quodsi vero doses medicamentorum fuerint aequales, erunt calores inter se, in ratione composita intensitatum productarum & temporum per quae durant. His proportionibus calorum simpliciter consideratorum subjungit praeportiones effectuum, quos iidem in thermoscopio producunt, atque demonstrat Prop. IX, magnitudinis spatiorum à spiritu in thermoscopiis quibus libet, sub qualicunque decremento ascendente, confectorum, quae ab initio ad subsidentiam inaequali celeritate absolvuntur, esse inter se ut tempora, quorum intervallis ad data puncta spiritus pertingit. Prop. X, diversas spatiorum magnitudines, quae aequali tempore a spiritu in thermoscopio conficiuntur, esse inter se in ratione successive decrescentium celeritatum; indeque desumendas esse proportiones pro eruenda diversitate intestini sanguinis in diversis subjectis motu, debitarumque cuique dosium medicamenti. Prop. XI demonstrat, effectus thermoscopicos à calore quocunque productos esse in ratione composita temporum & spatiorum à spiritu confectorum, unde deducit in applicatione ad Medicinam, effectus thermoscopicos ejusdem durationis esse in ratione composita dosium exhibitarum & spatiorum absolutorum; si spatia fuerint aequalia, essectus thermoscopicos esse inter se in ratione composita dosium exhibitarum & temporum, per quae effectus hi durant; si vero doses Medicamentorum suerint aequales, effectus thernoscopicos esse in ratione composita temporum & spatiorum absolutorum. Prop. XII Methodum exponit, qua dato quovis morbo M, cujus phaenomena cognita sunt, alter ejusdem naturae & inveniri possit, qui cum priori sit in ratione quacunque data, quod Practicis, qui. magno gaudent aegrotorum numero, maxime proficuum & jucundum esse posse monet. Prop. XIII ex datis rationibus proportionem morborum ejus dein generis exprimentibus, quantitate item intensitatis a cognitis medicamentorum quorundam dosibus producta, invenire docetrationem, quae excessum dosium eorundem medicamentorum, uni aut altero subjecto exhibendorum, exponiat. Quia autem in Propositionibus antecedentibus eadem machinarum structura supponebatur, Prop.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
