# Acta eruditorum 1729 177

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EXGERPTA EX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/177

Proximus usus hujus Theoriae est, ostendere conditiones terminorum; quo spectant quae de terminis inter 1 & 095 docet; nempe inter 1 & eo series omnes finitorum infinitum numerum habere, inter 1 & 00′ finitum, Sectionem hanc finit consideratio mutationis, quae in ipsa variatione seriei alicujus evenire potest. Nentpe omnis series tendit ad limitem suae variationis, & seriei terminus ad limitem suae magnitudinis, crescendo vel decrescendo. Hi limites interdum coincidunt, interdum diversi sunt. Hoc ultimo casu, discernendus est limes variationis, ubi prodeunt maxima vel minima a limite seriei, ubi prodeunt co vel O. Illum arbitrarium, hunc naturalem appellat. Limes ergo arbitrarius varia. tioni seriei mutationem affert, invertendo ipsam, ut termini ex crescentibus evadant decrescentes vel vice versa. Haec planiora fiunt cogitando series ordinatarum in curvis & illarum lymptomata. Porro advertens, quod serierum differentiis decrescentibus termini tendant ad aequalitatem, tertium limitem facit, aequalitatem, eumque proinde relativum terminorum seriei, ad quam tendit ipsorum ratio. Potest hic limes in arbitrarium & naturalem incidere, quo casu distinguit iterum limitem simplicem & compositum. Haec limites concernunt quantitatum qua talium. Quodsi ad eorum generalem ideam accedat esse quoddam specificum, quod ipsam determinet, ut certae speciei quantorum limites sint, discerni praeterea possunt limites medii & communes. Sic limes medius dicitur in adscensu projectilis altissimum punctum, ad quod in parabola elevatur: limes communis punctum regressus curvae in cujus uno crure fluidum projicitur sursum, in altero deorsum, ut in ipsum punctum regressus adscensus & descensus simul incidant, quibus ipsis exemplis autorem hic usum deprehendimus. Atque huc perducta Theoria infiniti in se spectati, disquiritur jam, qua diversitate deprehendatur infinitum in magnitudinibus rectarum & curvarum, & quae inde determinantur. Huc primo faciunt notiones variabilis in infinitum magnitudinis linearum & angulorum, indeque pendentis parallelismi & orthogonias, nec non coordinatarum ex applicatis & abscissis serierum, quarum termini omni variatione numerica & specifica afficiuntur. Haec autem materia est sectionis octavae.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
