Latin
EXGERPTA EX
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 179
Unproofread scanNot analysed yet
Simili ratione explicantur regressus, &quod caput est, in mutabili directione curvarum probatur ex principiis positis, parallelismum requirere ordinatas aequales duas, inflexionem ®ressum tres; post inflexionem ®ressum differentias ordinatarum mutare vices variationis &evadere ex crescentibus decrescentes &vice versa; elementa curvae ad ipsa inflexionum ®ressuum loca limites consequi suae obliquitatis. Quae in reliqua hujus sectionis parte de tendentia curvarum ad orthogoniam, i. e. situm ultimi elementi normalem respectu axis, dicuntur, a praecedentibus pendent. Nec opus est hic omnia poni. Quaedam tantum de Curvatura addemus, cujus Theoriam haec Sectio absolvitur. Sint elementa curvae constantia, &erit curvatura, ut sinus anguli contingentiae. Facile apparet, qua re opus sit, ut curvatura sit nulla. Sed si infinita concipiatur, prodiret angulus contactus finitus, quod fieri nequit. Hinc curvatura infinita hic ponitur in latere ordinis –curvaturae seriem terminante, ejusque explicantur symptomata in casibus inflexionum regressuum &c. Sub finem Sectionis enumerantur primariae mutationes, per quas transeunt variabilia curvarum, &exponuntur ideae curvarum Geometricarum seu rationalium, &mechanicarum, quas alii transscendentes vel geometrice irrationales vocant. Ex ante dictis in in Sect. derivantur regulae inveniendi per calculum ea omnia, quae ad series variationum in curvis spectant, id est, quae ad Asymptotismum, parallelismum &orthogoniam ad axem ad utrumque curvae terminum, Tangentes ad terminos, maxima &minima, inflexiones ®ressus determinandos faciunt. Similem calculum circa curvaturam ex solis expressionibus sinus curvaturae (ubi de est elementum arcus, reliqua, quod alias, significant) instituit Sectione duodecima.