Latin
ELEMENS DE LAGEOMETRIE DE LINFINI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
ELEMENS DE LAGEOMETRIE DE LINFINI: Suite des memoires de l’Academie Royale des Sciences &c. i. e. ELEMENTA GEOMETRIAE INFINITOrum, in Supplementum Commentariorum Academiae Regiae Scientiarum; Autore BERNHARDO DE FONTENELLE, Secretario Soc. Reg. perpetuo. Lutetiae, ex Typographia Regia, 1727. 4. Alph. 3 pl. 3 Fig. aen. Tab. 1. PRopositum est Celeberrimo operis hujus Autori Fontenellio, Theoriam infiniti ex ipsa ejus generatione exstruere, quaeve calculi hodie cogniti, vel circa infinitum, vel finitorum per infinitum determinationem suppeditant, inde a primis &absolutis infiniti ideis sic persequi, ut in Systema coeant sui generis, propriis sibi principiis fultum, &ab aliorum suppositionibus non pendens, quae a posteriori plerumque ducuntur. Qua ratione novam lucem plurimis jam cognitis posse affundi judicavit, &antea non tradita eadem opera erui. Quicquid huc facturum in lucem emisit, partibus duabus absolvitur, quarum primae sectiones sunt duodecim, secundae octo. Nostrum est pro instituti nostri ratione de singulis breviter dicere. Est autem prima Sectio fere Lemmatica, &persequitur ideas variationum, quibus quantitas quaevis a quovis statu praecedente, sive ut termino, sive ut sequentium elemento, pervenisse concipitur ad statum, quem obtinet. Ex his ipsis ideis eruuntur ideae rationum &proportionum, aliaque huc spectantia; ut, quotlibet mediorum inter datos extremos formationes, variaque hujus naturae non tam nova, quam novis observationibus illustrata, vel nova ratione ostensa, quaeve possit ad infinitum expedite transferri. Ejus generis est observatio, medios arithmeticos intervallum inter eadem extreina minima, qua possit, inaequalitate dividere, geometricos maxima. De infinite magno &diversis ejus ordinibus instituit tradere Sectio altera. Et praemissis quidem infiniti notionibus, &quae hinc immediate sequuntur, fundamentum ordinum diversorum ponit, quod ex natura quantitatis infinitum adhuc infinitae variationis sit capax. Ordines autem discernit potentiales &radicales.