# Acta eruditorum 1729 180

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EXGERPTA EX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/180

Ejus exempla sunt, determinatio curvaturae constantis in circulo eodem, & diversae, in reciproca radiorum, in diversis; in Ellipsi curvaturam ad verticem esse ad eam, in quam incidit axis minor, ut a X ab ad bb, intelligendo per a axem, per b parametrum & alia hujus generis. In quibus omnibus multa sane occurrunt curiosa, autoris principiis conformia, & alias non animadversa, sed quae hic paucis tradi non possunt. Idem fere de tota Parte secunda dicendum, cujus prima Sectio exactam praecisionem calculi differentialis vindicat respectu heterogeneorum, quae negliguntur: secunda Theoriam infinitorum radicalium ad spatia Hyperbolica applicat, tertia de occursibus agit curvarum, sive per contactus sive intersectiones sive ex utrisque componantur, & casum Tangentium, quae pertinent ad puncta intersectionum a pluribus curvae cruribus factarum ingeniose explicat, causas investigando differentiationum iteratarum, quibus hic opus est. Quarta in Isoperimetricorum originibus occupatur & illustranda earum dependentia acurvaturis. Quinta demonstrat necessitatem formandi lineas, superficies, solida ex elementis homogeneis. Sexta de patiis Hyperbolicis in genere & solidis inde oriundis & diversa ipsorum infinitate nec non variabili Asymptotisini quantitate fusius tractat. In septinia de communicatione & non communicatione rationum finiti & infiniti agitur. Si ratio in infinitis determinabilis est, etiam determinabilis est in finitis, quae illis infinitis exponi possunt; ut ratio summae infinitorum terminorum ulti mo in Arithmetica progressione infinita aequalium, ad ipsam hanc infinitam Summam, determinabilis est, & ideo etiam ratio parallelogrammi ad Triangulum inscriptum: hoc erat fundamentum Arithmeticae infinitorum: Illustris Autor hanc finiti & infiniti habitudinem communicationem rationum finiti & infiniti vocat. In genere igitur quoad areas curvarum patet, eas esse expressionis. capaces, quarum ordinatae seriem efficiunt, cujus summa infinita ad ultimo termino aequales aeque infinitos, est in ratione; vel quod est idem, quae in ratione est ad Xy, si & area & xy per series infinitas exponantur. Unde cum infinitum areae Hyperbolicae ad homologum infinitum ipsius xy sit, ut eo ad co, patet, quod illa invenici non possit. Hujusmodi circa curvas complures in hac Sectione ostenduntur. OctaART VANDER Meerent, MENSIS APRILIS A. MDCCXXIX.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
