Latin
EXGERPTA EX
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 181
Unproofread scanNot analysed yet
Octava &ultima Sectio hujus Partis &operis infinitum in viribus motricibus considerat. Expositis definitionibus, &Galilei Systemate inde deducto, instantaneae virium acceleratricium, temporum, velocitatum, spatiorum mutationes ex infiniti ideis exponuntur. Singularis hic idea occurrit virium, quibus debentur motus uniformes. Concipiuntur enim applicari per tempus finitum indeterminabiliter parvum ex lege virium variabilium. Sub finem explicantur vires centrales &quae inde determinantur, &exemplo Curvae aequalium pressionum ulterius declaratur usus eorum, quae in hoc opere tradita fuerunt. Ea vero in universum ejusmodi sunt, quae a lectoribus cum voluptate legentur. Nam quicquid fere Geometria magnum habet, id proprium sibi in hoc Systemate vindicat locum. Hic ideae novae magno numero occurrunt, imprimis circa conditiones serierum, eo loco, ubi jam infinitae evaserunt; sed quibus ideis debitum ex gradu diverso evidentiae pretium ipse Celeberrimus Autor statuit. Licet pleraeque ejusmodi sint, ut cum veteribus in facilem consensum venire possint; nullae tamen facile adversantur conclusionibus, de quibus alias constat. Systema notionum quibus calculi infinitorum circa definiendas affectiones Curvarum re ipsa diriguntur, primus explicite pandit, &quae hactenus (excepto Asymptotismo) non admodum quaesita fuerunt, licet sint in potestate calculorum, Curvarum symptomata ad limites infinite distantes, ex ipsis infiniti diversitatibus distincte determinat, ostenditque cum iis quae fiunt ad limites finite distantes cohaerere.