Latin
JOHANNIS, CONFRATRIS ET MONACHI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 183
Unproofread scanNot analysed yet
17 Dec. 1632 diem obiisse d. 28 Nov. 1695, teste ipso ejus epitaphio, atque adeo falso in praefatione secundae editionis Athenarum Oxon. quam Noster spuriam vocat, diem 29 Nov. pro die illius cinortuali venditari. Succedunt Thomae Smithi Epistolae duae de S. Ignatii Epistolarum, quas ille edidit, Codice MS. Mediceo, quem, minusculis literis scriptum, adeoque quingentis annis haud antiquiorem, admodum corruptum esse probat, additis etiam JoLedgardi variis lectionibus cum editione Vossiana collatis. Exhibentur porro Johannis Devi (Dee) celebris illius Mathematici, Litterae supplices ad Mariam Reginam, quibus illi modum colligendi Bibliothecam &optima quaeque MSpta ab interitu vindicandi proponit, tum &aliae ad Elifabetham, quibus totam vitae suae rationem exponit, lectu quidem dignissimae, etsi minime dubitemus, iis usum fuisse Jo. Smithum, e cujus schedis utrumque nonumentum prodit, in vita Devi, cum aliis eruditorum vitis edita. Subjunguntur etiam excerpta quaedam ex inedito ejusdem Devi libro: Famous and rich discoveries. Succedunt quaedam alia, inter quae ultimum locum occupat Indulgentia monasterio Glastoniensi ab Innocentio Papa &Archiepiscopo Cantuar. A. 1247 concessa, ut monachi ob loci frigiditatem pileis Ordini suo convenientibus uti in templo possint. Progredimur ad alterum scriptorem, Adamum de Domerham, ita dictum de vico natali ad coenobium Glastoniense spectante, virum de eodem coenobio optime meritum. Pertingit autem ad A1290, quo vixit, res suo tempore gestas imprimis accurate describens. Cum verò Wilhelmum Malimesburiensem de antiquitate Eccl. Glaston. continuare voluisse videatur, quippe ab A. 1126 incipiens, e re duxit Noster, eundem cum eodem Codice Cantabrigiensi, è quo ab amanuensibus suis perperam descriptum inter XVScriptores dederat Th. Gale, denuo conferre, &non praetermissis, quae passim à veteri manu accesserant, seorsim Volumine I hujus operis exhibere, cui complendo addita quoque a NOstro sunt doctissimi Viri, Edmundi Archeri, Archidiaconi Wellensis, excerpta e Registris Wellensibus, &quaedam diplomata ad Glastoniam pertinentia. In praefatione inter alia exhibet Catalogum Abbatum quorundam Coenobii de Muchelney in agro Sommerstensi, &praefationi subjicit appendicem satis prolixam, in qua primum locum occupat Eduardi Bayly Epistola de inscriptione A 1723 in Cicestria inventa, quam hic illic depravatam ita restituit: